Charter Document - 00990378
Charter Number: | 00990378 |
---|---|
Cartulary Title: | The Charters of Norwich Cathedral Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1275 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[] a die sancti Michaelis in quindecim dies anno regni regis Edwardi filii regis Henrici tercio coram magistro Rogero de Seyton[] magistro Ricardo de Stanes Johanne de Cobbeham magistro Radulfo de Frenyngham Thoma Welond[] et Johanne de Lovetoft justic[] et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Willelmum priorem sancte Trinitatis de Norwyco querentem per Symonem de Lenn[] positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Ricardum filium Albini de Staneford[] deforciantem per Hugonem de Cressingham positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de sexaginta et decem acris terre cum pertinentiis in Secheford[] unde placitum conventionis summonitum fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predictus Ricardus recognovit predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius prioris et ecclesie sue sancte Trinitatis de Norwyco et illam ei reddidit in eadem curia et remisit et quietumclamavit de se et heredibus suis predicto priori et successoribus suis et ecclesie sue predicte inperpetuum Et idem prior recepit predictum Ricardum et heredes suos in singulis beneficiis et orationibus que decetero fient in ecclesia sua predicta in perpetuum