Charter Document - 00990377
| Charter Number: | 00990377 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Charters of Norwich Cathedral Priory |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1275 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[] a die sancti Michaelis in quindecim dies anno regni regis Edwardi filii regis Henrici tercio coram magistro Rogero de Seyton[] magistro Ricardo de Stanes Johanne de Cobbeham magistro Radulfo de Frenyngham Thoma Weylond[] et Johanne de Lovetoft justic[] et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Willelmum priorem sancte Trinitatis de Norwyco querentem per Symonem de Lenn[] positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Ricardum filium Albini de Staneford[] deforciantem per Hugonem de Cressingham positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de decem et novem acris et una roda terre cum pertinentiis in Secheford[] unde placitum conventionis summonitum fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predictus Ricardus recognovit predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius prioris et ecclesie sue sancte Trinitatis de Norwyco ut illam quam idem prior et ecclesia sua predicta habent de dono predicti Ricardi Habend et tenend eidem priori et successoribus suis et ecclesie sue predicte de predicto Ricardo et heredibus suis inperpetuum Reddendo inde per annum unum clavum gariophili ad pascha pro omni servitio consuetudine et exactione ad predictum Ricardum et heredes suos pertinente Et faciendo inde capitalibus dominis feodi illius pro predicto Ricardo et heredibus suis omnia alia servitia que ad illam terram pertinent Et preterea idem Ricardus concessit pro se et heredibus suis quod omnes terre et tenementa cum pertinentiis que Matillis que fuit uxor Albini de Staneford[] tenuit in dotem de predicto Ricardo de hereditate ipsius Ricardi in eadem villa die quo hec concordia facta fuit et que terre et tenementa cum pertinentiis post decessum ipsius Matillidis debuerunt reverti ad predictum Ricardum et heredes suos post decessum ipsius Matillidis integre remaneant eidem priori et successoribus suis et ecclesie sue predicte tenend simul cum predicta terra cum pertinentiis que eis per finem istum remanet de predicto Ricardo et heredibus suis inperpetuum Faciendo inde servitia que ad tenementa pertinent que non sunt de feodo ipsius prioris Et predictus Ricardus et heredes sui warantizabunt eidem priori et successoribus suis predictam terram cum pertinentiis que eis per finem istum remanet et predicta tenementa cum pertinentiis que ad ipsos revertentur et que non sunt de feodo ipsius prioris sicut predictum est per predicta servitia contra omnes homines inperpetuum Et idem prior recepit predictos Ricardum et heredes suos in singulis beneficiis et orationibus que decetero fient in ecclesia sua predicta inperpetuum Et hec concordia facta fuit presente predicta Matillide et congnoscente se nichil juris clamare in predictis terris et tenementis que tenet sicut predictum est nisi nomine dotis
