Charter Document - 00990373

Charter Document - 00990373


Charter Number: 00990373
Cartulary Title: The Charters of Norwich Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1274
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[] a die pasche in unum mensem anno regni regis E filii regis H ii coram magistro Rogero de Sexton[] magistro Ricardo de Stanes Johanne de Cobbeham Thoma Weylond[] et Johanne de Luvetot[] justic[] et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Reginaldum de Selverleye et Petronellam uxorem eius Elenam Tregoz et Ricardum de Eston[] petentes per predictum Reginaldum positum loco ipsorum Petronille Elene et Ricardi ad lucrandum vel perdendum et Rogerum Norwycensem episcopum tenentem per Hugonem de Kersyngham positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de medietate unius mesuagii unius molendini octies viginti acrarum terre octo acrarum prati quinque acrarum pasture triginta acrarum bosci et triginta solidatarum redditus cum pertinentiis in Therlingham Borham et Magna Lega unde placitum fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predicti Reginaldus et Petronella Elena et Ricardus recognoverunt predictam medietatem cum pertinentiis esse jus ipsius episcopi et ecclesie sue Norwyc[] et illam remiserunt et quietum clamaverunt de se et heredibus ipsorum Petronelle Elene et Ricardi predicto episcopo et successoribus suis et ecclesie sue predicte inperpetuum Et pro hac recognitione remissione quieta clamatione fine et concordia idem episcopus dedit predictis Reginaldo et Petronelle Elene et Ricardo xx et quatuor marcas argenti

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[] a die pasche in unum mensem anno regni regis E filii regis H iidate coram magistro Rogero de Sexton[] magistro Ricardo de Stanes Johanne de Cobbeham Thoma Weylond[] et Johanne de Luvetot[] justic[] et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Reginaldum de Selverleye et Petronellam uxorem eius Elenam Tregoz et Ricardum de Eston[] petentes per predictum Reginaldum positum loco ipsorum Petronille Elene et Ricardi ad lucrandum vel perdendum et Rogerum Norwycensem episcopum tenentem per Hugonem de Kersyngham positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de medietate unius mesuagii unius molendini octies viginti acrarum terre octo acrarum prati quinque acrarum pasture triginta acrarum bosci et triginta solidatarum redditus cum pertinentiis in Therlingham Borham et Magna Lega unde placitum fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predicti Reginaldus et Petronella Elena et Ricardus recognoverunt predictam medietatem cum pertinentiis esse jus ipsius episcopi et ecclesie sue Norwyc[] et illam remiserunt et quietum clamaverunt de se et heredibus ipsorum Petronelle Elene et Ricardi predicto episcopo et successoribus suis et ecclesie sue predicte inperpetuum Et pro hac recognitione remissione quieta clamatione fine et concordia idem episcopus dedit predictis Reginaldo et Petronelle Elene et Ricardo xxnumeral et quatuor marcas argenti