Charter Document - 00990371

Charter Document - 00990371


Charter Number: 00990371
Cartulary Title: The Charters of Norwich Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1303
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Ebor[] a die pasche in tres septimanas anno regni regis Edwardi filii regis Henrici tricesimo primo coram Radulfo de Hengham Willelmo de Bereford Elya de Bokyngham Petro Malorre Willelmo Howard et Lamberto de Trikyngham justic et aliis domini regis fidelibus tunc ibidem presentibus inter Willelmum de Ormesby et Agnetem uxorem eius petentes et Henricum priorem ecclesie sancte Trinitatis de Norwyco tenentem per Johannem de Bernham positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de advocatione ecclesie de Hempstede juxta Holt unde placitum fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predicti Willelmus et Agnes recognoverunt predictam advocationem esse jus ipsius prioris et ecclesie sue sancte Trinitatis predicte Et illam remiserunt et quietum clamaverunt de se et heredibus ipsius Agnetis predicto priori et successoribus suis et ecclesie sue sancte Trinitatis predicte inperpetuum Et pro hac recognitione remissione quieta clamantia fine et concordia idem prior dedit predictis Willelmo et Agneti viginti libras sterlingorum Et sciendum quod predictus finis levavit eo quod per sollempnem inquisitionem compertum fuit in eadem curia quod predictus prior et predecessores sui per longum tempus ante statutum de terris et tenementis ad manum mortuam non ponendis editum fuerunt in seisina de predicta advocatione

Source (click image below to view full size)