Charter Document - 00990370

Charter Document - 00990370


Charter Number: 00990370
Cartulary Title: The Charters of Norwich Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1275
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[] a die sancti Johannis baptiste in quindecim dies anno regni regis Edwardi filii regis Henrici tercio coram magistro Rogero de Seyton[] magistro Ricardo de Stanes Johanne de Cobbeham magistro Radulfo de Frenyngham Thoma Welond[] et Johanne de Lovetoft justic[] et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Johannem filii Johannis petentem et Rogerum episcopum Norwyc[] deforciantem per Johannem de Martham positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de advocatione ecclesie sancte Marie de Magna Massingham unde recognitio magne assise summonita fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predictus Johannes recognovit predictam advocationem eiusdem ecclesie cum pertinentiis esse jus ipsius episcopi et ecclesie sue sancte Trinitatis Norwyc[] et illam remisit et quiete clamavit de se et heredibus suis predicto episcopo et successoribus suis et ecclesie sue predicte inperpetuum Et pro hac recognitione remissione quieta clamantia fine et concordia idem episcopus dedit predicto Johanni octies viginti marcas argenti

Source (click image below to view full size)