Charter Document - 00990369
Charter Number: | 00990369 |
---|---|
Cartulary Title: | The Charters of Norwich Cathedral Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1278 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[] a die sancti Michaelis in tres septimanas anno regni regis Edwardi filii regis Henrici sexto coram Thoma Welond Waltero de Helyoun Johanne de Lovetot Rogero de Leyc[] et Willelmo de Burnton[] justiciariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Willelmum de Sechford[] petentem et Willelmum priorem sancte Trinitatis de Norwyco tenentem de advocatione ecclesie beate Marie de Sechford[] unde placitum fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predictus Willelmus recognovit predictam advocationem eiusdem ecclesie cum pertinentiis esse jus ipsius prioris et ecclesie sue sancte Trinitatis de Norwyco et illam remisit de quietum clamavit de se et heredibus suis predicto priori et successoribus suis et ecclesie sue predicte inperpetuum Et idem prior recepit predictum Willelmum et heredes suos in singulis beneficiis et orationibus que decetero fient in ecclesia sua predicta in perpetuum