Charter Document - 00990367
Charter Number: | 00990367 |
---|---|
Cartulary Title: | The Charters of Norwich Cathedral Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1282 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[] a die sancte trinitatis in quindecim dies anno regni regis Edwardi filii regis Henrici decimo coram Thoma Welond[] Johanne de Lovetot Rogero de Leycestr[] et Willelmo de Burnton[] justiciariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Willelmum priorem ecclesie sancte Trinitatis de Norwyco petentem per Simonem de Baldeswelle positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Willelmum But tenentem de uno mesuagio viginti et quatuor acris terre cum pertinentiis in Possewyk[] unde recognitione magne assise summonita fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predictus Willelmus recognovit predictum tenementum cum pertinentiis esse jus ipsius prioris et ecclesie sue sancte Trinitatis de Norwyco et illud ei reddidit in eadem curia et remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis predicto priori et successoribus suis et ecclesie sue predicte inperpetuum Et pro hac recognitione redditione remissione quieta clamantia fine et concordia idem prior dedit predicto Willelmo triginta marcas argenti Et hec concordia facta fuit ex assensu et voluntate predicti domini regis et eam concedentis