Charter Document - 00990365
Charter Number: | 00990365 |
---|---|
Cartulary Title: | The Charters of Norwich Cathedral Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1286 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwycum a die sancti Hillarii in quindecim dies anno regni regis Edwardi filii regis Henrici quarto decimo coram Salomone de Roff[] Ricardo de Boylaund Roberto Fulcon[] magistro Thoma de Sothynton[] et Waltero de Stirchesl[] justic[] itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Willelmum priorem sancte Trinitatis de Norwyco petentem et Willelmum Roscelyn tenentem de manerio de Audeby cum pertinentiis exceptis triginta mesuagiis quingentis acris terre quadraginta acris prati trescentis acris pasture trescentis acris marisci quadraginta acris bosci uno molendino decem marcatis redditus et advocatione ecclesie eiusdem manerii unde recognitione magne assise summonita fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predictus prior recognovit predictum manerium cum pertinentiis exceptis predictis triginta mesuagiis quingentis acris terre quadraginta acris prati trescentis acris pasture trescentis acris marisci quadraginta acris bosci uno molendino decem marcatis redditus et advocatione ecclesie eiusdem manerii sicut predictum est esse jus ipsius Willelmi Roscelyn et illud remisit et quietum clamavit de se et successoribus suis et ecclesia sua sancte Trinitatis de Norwyco predicto Willelmo Roscelyn et heredibus suis imperpetuum Et pro hac recognitione remissione quieta clamantia fine et concordia idem Willelmus Roscelyn dedit predicto priori trescentas marcas argenti