Charter Document - 00990364

Charter Document - 00990364


Charter Number: 00990364
Cartulary Title: The Charters of Norwich Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1278
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[] a die sancti Michaelis in tres septimanas anno regni regis Edwardi filii regis Henrici sexto coram Thoma Welond[] Waltero de Helyun Johanne de Lovetot Rogero de Leyc[] et Willelmo de Burnton[] justic[] et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Willelmum de Secheford[] querentem et Willelmum priorem sancte Trinitatis de Norwyco de hoc quod idem prior permitteret ipsum Willelmum habere communam pasture in Secheford[] de qua Willelmus filius Alani de Secheford[] avus predicti Willelmi cuius heres ipse est fuit seisitus ut de feodo tanquam pertinente ad liberum tenementum suum in eadem villa et unde placitum fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predictus Willelmus remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis predicto priori et successoribus suis et ecclesie sue sancte Trinitatis de Norwyco totum jus et clamium quod habuit in predicta communa pasture scilicet in tota illa parte campi qui vocatur Estlyng[] inter campos de Frenge et regiam stratam que ducit versus Docking[] et ultra illam regiam stratam versus aquilonem in tota bruera versus Suthmere et in omnibus terris arabilibus versus orientem ab illa bruera usque ad campum de Docking[] et Suthmere imperpetuum Et idem prior recepit predictum Willelmum et heredes suos in singulis beneficiis et orationibus quo decetero fient in ecclesia sua predicta imperpetuum

Source (click image below to view full size)