Charter Document - 00990363
Charter Number: | 00990363 |
---|---|
Cartulary Title: | The Charters of Norwich Cathedral Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1281 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[] a die pasche in tres septimanas anno regni regis E filii regis Henrici nono coram Thoma Welond[] Waltero de Helyun [] Johanne de Lovetot[] Rogero de Leyc[] et Willelmo de Burnton[] justic[] et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Robertum Bathoniensem et Wellensem episcopum querentem per Willelmum de Middelton[] positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Willelmum priorem sancte Trinitatis Norwycy deforciantem per Simonem de Baldeswell[] positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de quinquaginta acris terre viginti solidatis et septem denariatis redditus cum pertinentiis in Thiringe et advocatione ecclesie eiusdem ville unde placitum conventionis summonitum fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predictus prior recognovit predicta tenementa cum pertinentiis esse jus ipsius Roberti episcopi et illa remisit et quieta clamavit de se et successoribus suis et ecclesia sua sancte Trinitatis Norwic[] predicto Roberto episcopo et heredibus suis in perpetuum Et pro hac recognitione remissione quieta clamantia fine et concordia idem Robertus episcopus dedit predicto priori sexaginta libras sterlyngorum Et sciendum est quod si predictus prior vel successores sui aliquas cartas vel munimenta de predictis tenementis decetero protulerint pro nullis habeantur