Charter Document - 00990361

Charter Document - 00990361


Charter Number: 00990361
Cartulary Title: The Charters of Norwich Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1286
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Gyppewyc[] in crastino animarum anno regni regis Edwardi filii regis Henrici quartodecim coram Salomone de Roff [] Waltero de Hopton[] Ricardo de Boylaund[] Roberto Fulton[] magistro Thoma de Sothinton[] et Waltero de Stirchesle justic[] itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Willelmum Norwyc[] episcopum querentem per Ricardum del Gap positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Walterum de Colecestr[] et Johannam uxorem eius deforciantes de feodo unius militis cum pertinentiis in Wytnesham Dageworth[] [] Caldecote et Henleye unde placitum conventionis summonitum fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predicti Walterus et Johanna recognoverunt predictum feodum cum pertinentiis scilicet homagia et omnia servitia Nicholai filii Reyneri at Johannis de Dageworth[] et heredum suorum de omnibus tenementis cum pertinentiis que fidem Nicholaus et Johannes prius tenuereunt de eisdem Waltero et Johanna in predictis villis esse jus ipsius episcopi et ecclesie sue sancte Trinitatis de Norwyco et illa ei reddiderunt in eadem curia et remiserunt et quieta clamaverunt de se et heredibus ipsius Johanne predicto episcopo et successoribus suis et ecclesie sue predicte inperpetuum Et pro hac recognitione redditione remissione quieta clamantia fine et concordia idem episcopus dedit predictis Waltero et Johanne viginti marcas argenti Et hec concordia facta fuit presentibus predictis Nicholao et Johanne et cognoscentibus se fecisse homagia sua predicto episcopo pro predictis tenementis Et sciendum quod dominus rex mandavit breve suum de cancellaria sua prefatis justic[] quod licet de communi consilio regni sui sit provisum quod non liceat viris religiosis seu aliis ingredi feodum alicuius ita quod ad mortuam manum deveniat sine licentia ipsius domini regis et capitalis domini de quo res illa inmediate tenetur Idem dominus rex de gratia sua speciali dedit predicto episcopo licentiam quantum in eo est quod predictus episcopus licite possit recipere predictum feodum militis a predictis Waltero et Johanna tenend sibi et successoribus suis inperpetum Et quod prefati justiciarii non omitterent propter predictam provisionem quin finem istum inter predictos episcopum Walterum et Johannam de predicto feodo salvo jure cuiuslibet coram eis levari permitterent

Source (click image below to view full size)