Charter Document - 00990360

Charter Document - 00990360


Charter Number: 00990360
Cartulary Title: The Charters of Norwich Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1250
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwicum a die sancti Martini in tres septimanas anno regni regis Henrici filii regis Johannis tricesimo quinto coram Henrico de Bathon[] Johanne de Gatesden[] Roberto []de Brywes Gilberto de Preston[] magistro Symone de Waut[] et Willelmo de Wilton[] justic[] itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Symonem priorem de Norwico querentem per Willelmum de Gattele positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Willelmum filium Ricardi de Senges inpedientem de sex acris terre cum pertinentiis in Senges et medietate advocationis ecclesie eiusdem ville unde placitum warantie carte summonitum fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predictus Willelmus filius Ricardi recognovit predictam terram cum pertinentiis et predictam medietatem advocationis eiusdem ecclesie esse jus ipsius prioris et ecclesie sue de Norwico ut illas quas idem prior et ecclesia sua predicta habent de dono predicti Willelmi filii Ricardi Habend et tenend eidem priori et successoribus suis et ecclesie sue predicte in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et exactione imperpetuum Et predictus Willelmus filius Ricardi et heredes sui warantizabunt acquietabunt et defendent eidem priori et successoribus suis et ecclesie sue predicte predictam terram cum pertinentiis et predictam medietatem advocationis predicte ecclesie ut liberam puram et perpetuam elemosinam suam contra omnes homines imperpetuum Et idem prior recepit predictum Willelmum filium Ricardi et heredes suos in singulis beneficiis et orationibus que decetero fient in ecclesia sua predicta imperpetuum

Source (click image below to view full size)