Charter Document - 00990359
Charter Number: | 00990359 |
---|---|
Cartulary Title: | The Charters of Norwich Cathedral Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1251 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Cateshill a die pasce in tres septimanas anno regni regis Henrici filii regis Johannis tricesimo quinto coram Gilberto de Presthon et magistro Simone de Wauton justiciariis itinerantibus et aliis fidelibus domini regis tunc ibi presentibus inter Simonem priorem de Norwyco petentem per Semannum de Laredinge positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Willelmum de Jakeleg tenentem de iii rodis terre cum pertinentiis in Jakisle et inter eundem priorem petentem et Margaretam de Presthon tenentem per predictum Willelmum positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de una acra et tribus rodis terre cum pertinentiis in eadem villa unde placitum fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predicti Willelmus et Margar recognoverunt totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius prioris et ecclesie sue de Norwyco et pro hac recognitione fine et concordia idem prior concessit predicto Willelmo totam predictam terram cum pertinentiis Habend et tenend eidem Willelmo et heredibus suis de predicto priore et successoribus suis et ecclesia sua predicta imperpetuum reddendo inde per annum iiii decim denarios ad duos terminos scilicet medietatem a pasca et alteram medietatem ad festum sancti Michaelis pro omni servitio consuetudine et exactione Et predictus prior et successores sui et ecclesia sua predicta warantizabunt eidem Willelmo et heredibus suis predictam terram cum pertinentiis per predictum servitium contra omnes []
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Cateshilllocation a die pasce in tres septimanas anno regni regis Henrici filii regis Johannis tricesimo quintodate coram Gilberto de Presthon et magistro Simone de Wauton justiciariis itinerantibus et aliis fidelibus domini regis tunc ibi presentibus inter Simonem priorem de Norwyco petentem per Semannum de Laredinge positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Willelmum de Jakeleg tenentem de iii rodisnumeral terre cum pertinentiis in Jakisle et inter eundem priorem petentem et Margaretam de Presthon tenentem per predictum Willelmum positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de una acra et tribus rodisnumeral terre cum pertinentiis in eadem villa unde placitum fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predicti Willelmus et Margar recognoverunt totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius prioris et ecclesie sue de Norwyco et pro hac recognitione fine et concordia idem prior concessit predicto Willelmo totam predictam terram cum pertinentiis Habend et tenend eidem Willelmo et heredibus suis de predicto priore et successoribus suis et ecclesia sua predicta imperpetuum reddendo inde per annum iiii decim denariosnumeral ad duos terminos scilicet medietatem a pasca et alteram medietatem ad festum sancti Michaelis pro omni servitio consuetudine et exactione Et predictus prior et successores sui et ecclesia sua predicta warantizabunt eidem Willelmo et heredibus suis predictam terram cum pertinentiis per predictum servitium contra omnes []