Charter Document - 00990357

Charter Document - 00990357


Charter Number: 00990357
Cartulary Title: The Charters of Norwich Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1234
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwycum die dominica proxima post festum omnium sanctorum anno regni regis Henrici filii regis Johannis nonodecimo coram Thoma de Muleton[] Roberto de Lexinton[] [] Olivero de Vallibus Adam filio Willelmi Roberto de Bellocampo justiciariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Willelmum priorem de Norwyco querentem et Alexandrum de Vallibus deforciantem de piscaria in aqua de Kesewyc[] et unde idem prior questus fuit quod predictus Alexander non permisit eum piscari in predicta aqua de Kesewyc[] inter Kesewyc[] et Etonam et inter pontem de Hereford et Kesewyk[] et unde recognitio magne assise summonita fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predictus Alexander concessit pro se et heredibus suis quod idem prior et successores sui habent liberam piscariam ad piscandum cum omnibus retibus per totum inter Bersisholm et rotam veteris molendini de Kesewyk[] sine contradictione ipsius Alexandri et heredum suorum Ita quod predictus prior nec successores sui aliquam faciant obstructionem in predicta aqua de Kesewyk[] quo minus piscis predicte aque ascendere et descendere possit in aqua que est subtus vetus molendinum versus pontem de Hereford et quod predictus Alexander vel heredes sui nichil communicabunt in predicta piscaria infra divisas predictas Et pro hac concessione fine et concordia idem prior pro se et successoribus suis remisit et quietum clamavit predicto Alexandro et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit vel habere potuit in omnibus piscariis inter vetus molendinum de Keswyk[] et pontem de Hereforde inperpetuum Et preterea quod predictus prior dedit predicto Alexandro c solidos sterlyngorum

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwycum die dominica proxima post festum omnium sanctorum anno regni regis Henrici filii regis Johannis nonodecimo coram Thoma de Muleton[] Roberto de Lexinton[] [] Olivero de Vallibus Adam filio Willelmi Roberto de Bellocampo justiciariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Willelmum priorem de Norwyco querentem et Alexandrum de Vallibus deforciantem de piscaria in aqua de Kesewyc[] et unde idem prior questus fuit quod predictus Alexander non permisit eum piscari in predicta aqua de Kesewyc[] inter Kesewyc[] et Etonam et inter pontem de Hereford et Kesewyk[] et unde recognitio magne assise summonita fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predictus Alexander concessit pro se et heredibus suis quod idem prior et successores sui habent liberam piscariam ad piscandum cum omnibus retibus per totum inter Bersisholm et rotam veteris molendini de Kesewyk[] sine contradictione ipsius Alexandri et heredum suorum Ita quod predictus prior nec successores sui aliquam faciant obstructionem in predicta aqua de Kesewyk[] quo minus piscis predicte aque ascendere et descendere possit in aqua que est subtus vetus molendinum versus pontem de Hereford et quod predictus Alexander vel heredes sui nichil communicabunt in predicta piscaria infra divisas predictas Et pro hac concessione fine et concordia idem prior pro se et successoribus suis remisit et quietum clamavit predicto Alexandro et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit vel habere potuit in omnibus piscariis inter vetus molendinum de Keswyk[] et pontem de Hereforde inperpetuum Et preterea quod predictus prior dedit predicto Alexandro cnumeral solidos sterlyngorum