Charter Document - 00990356
Charter Number: | 00990356 |
---|---|
Cartulary Title: | The Charters of Norwich Cathedral Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1240 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwycum in octabis purificationis beate Marie anno regni regis Henrici filii regis Johannis vicesimo quarto coram Ranulpho abbate de Rames[iensi] Willelmo de Ebor[] preposito Beverl Henrico de Bathon Rogero de Thurkeby Jerom[e] de Caxton et Gilberto de Preston justiciariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Simonem priorem sancte Trinitatis de Norwyco petentem per Galfridum de Lodne positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Richerum de Causton et Julianam uxorem eius Stephanum de Causton et Beatricem uxorem eius tenentes per predictum Richerum positum loco predictorum Juliane Stephani et Beatricis ad lucrandum vel perdendum de advocatione ecclesie de Hemstede unde recognitio magne assise sum monita fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predicti Richerus et Juliana Stephanus et Beatricia recognoverunt advocationem predicte ecclesie esse jus ipsius prioris et ecclesie sue de Norwyco et remiserunt et quietum clamaverunt de se et heredibus predictarum Juliane et Beatricie eidem priori et successoribus suis et ecclesie sue predicte inperpetuum Et pro hac recognitione remissione quieta clamantia fine et concordia idem prior concessit pro se et successoribus suis et ecclesia sua predicta quod predicti Richerus et Juliana Stephanus et Beatricia et heredibus ipsarum Juliane et Beatricie teneant omnia tenementa cum pertinentiis de predicto priore et successoribus suis et ecclesia sua predicta inperpetuum que ipsi Richerus et Juliana Stephanus et Beatricia de eo tenuerunt die quo hec concordia facta fuit in Hemstede Plumstede et Bacounesthorp exceptis advocationibus ecclesiarum de Hemstede et Plumstede que eidem priori et successoribus suis et ecclesie sue predicte remanent inperpetuum Reddendo inde per annum eidem priori et successoribus suis lx solidos sterlyngorum tamen ad quatuor terminos ubi prius reddere solebant lx et decem solidos pro predicto tenemento scilicet ad pascha xv solidos ad nativitatem beate Johannis baptiste xv solidos ad festum sancti Michaelis quindecim solidos et ad natale domini quindecim solidos pro omni servitio et exactione
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwycum in octabis purificationis beate Marie anno regni regis Henrici filii regis Johannis vicesimo quarto coram Ranulpho abbate de Rames[iensi] Willelmo de Ebor[] preposito Beverl Henrico de Bathon Rogero de Thurkeby Jerom[e] de Caxton et Gilberto de Preston justiciariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Simonem priorem sancte Trinitatis de Norwyco petentem per Galfridum de Lodne positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Richerum de Causton et Julianam uxorem eius Stephanum de Causton et Beatricem uxorem eius tenentes per predictum Richerum positum loco predictorum Juliane Stephani et Beatricis ad lucrandum vel perdendum de advocatione ecclesie de Hemstede unde recognitio magne assise sum monita fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predicti Richerus et Juliana Stephanus et Beatricia recognoverunt advocationem predicte ecclesie esse jus ipsius prioris et ecclesie sue de Norwyco et remiserunt et quietum clamaverunt de se et heredibus predictarum Juliane et Beatricie eidem priori et successoribus suis et ecclesie sue predicte inperpetuum Et pro hac recognitione remissione quieta clamantia fine et concordia idem prior concessit pro se et successoribus suis et ecclesia sua predicta quod predicti Richerus et Juliana Stephanus et Beatricia et heredibus ipsarum Juliane et Beatricie teneant omnia tenementa cum pertinentiis de predicto priore et successoribus suis et ecclesia sua predicta inperpetuum que ipsi Richerus et Juliana Stephanus et Beatricia de eo tenuerunt die quo hec concordia facta fuit in Hemstede Plumstede et Bacounesthorp exceptis advocationibus ecclesiarum de Hemstede et Plumstede que eidem priori et successoribus suis et ecclesie sue predicte remanent inperpetuum Reddendo inde per annum eidem priori et successoribus suis lx solidos sterlyngorumnumeral tamen ad quatuor terminos ubi prius reddere solebant lx et decem solidosnumeral pro predicto tenemento scilicet ad pascha xv solidosnumeral ad nativitatem beate Johannis baptiste xv solidosnumeral ad festum sancti Michaelis quindecim solidos et ad natale domini quindecim solidos pro omni servitio et exactione