Charter Document - 00990351
Charter Number: | 00990351 |
---|---|
Cartulary Title: | The Charters of Norwich Cathedral Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1228 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwycum in crastino nativitatis sancti Johannis baptiste anno regni regis H filii regis Johannis[] duodecimo coram Hugone abbate de Sancto Edmundo Martino de Pateshul archidiacono Norfolch[] Stephano de Segrave Thoma de Haydon[] Willelmo de Insula justiciariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Matheum de Guneton[] petentem et magistrum Adam de Wausyngham tenentem de ix acris terre cum pertinentiis in Martham unde assisa summonita fuit inter eos in eadem curia ad recognoscendum utrum predicte ix acre terre cum pertinentiis sint libera elemosina pertinens ad ecclesiam suam sancte Marie de Martham an laycum feodum ipsius Mathei Scilicet quod predictus Matheus remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis predicto magistro Ade et successoribus suis et ecclesie sue sancte Marie de Martham totum jus et clamium quod habuit in tota predicta terra cum pertinentiis inperpetuum Et pro hac remissione et quieta clamantia fine et concordia predictus magister Adam dedit predicto Matheo quadraginta solidos sterlingorum
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwycum in crastino nativitatis sancti Johannis baptiste anno regni regis H filii regis Johannis[] duodecimo coram Hugone abbate de Sancto Edmundo Martino de Pateshul archidiacono Norfolch[] Stephano de Segrave Thoma de Haydon[] Willelmo de Insula justiciariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Matheum de Guneton[] petentem et magistrum Adam de Wausyngham tenentem de ixnumeral acris terre cum pertinentiis in Martham unde assisa summonita fuit inter eos in eadem curia ad recognoscendum utrum predicte ixnumeral acre terre cum pertinentiis sint libera elemosina pertinens ad ecclesiam suam sancte Marie de Martham an laycum feodum ipsius Mathei Scilicet quod predictus Matheus remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis predicto magistro Ade et successoribus suis et ecclesie sue sancte Marie de Martham totum jus et clamium quod habuit in tota predicta terra cum pertinentiis inperpetuum Et pro hac remissione et quieta clamantia fine et concordia predictus magister Adam dedit predicto Matheo quadraginta solidos sterlingorum