Charter Document - 00990350

Charter Document - 00990350


Charter Number: 00990350
Cartulary Title: The Charters of Norwich Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1303
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[] a die sancti Johannis baptiste in quindecim dies anno regni regis Henrici filii regis Johannis quinquagesimo quarto coram Martino de Litlebir[] magistro Rogero de Seyton[] et John de Cobeham justic[] et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Nicholaum filium Henrici querentem et Stephanum de Wymadele et Matildem uxorem eius inpedientes de quatuor acris et una roda terre et dimidia acra turbarie quarta parte trium rodarum prati triginta denarr[] annui redditus et quarta parte unius molendini ad ventum cum pertinentiis in Scrouteby unde placitum warantie carte summonitum fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predicti Stephanus et Matildis recognoverunt predictum tenementum cum pertinentiis esse jus ipsius Nicholai ut illud quod idem Nicholaus habet de dono predictorum Stephani et Matildis Habend et tenend eidem Nicholao et heredibus suis de predictis Stephano et Matilde et heredibus ipsius Matildis inperpetuum Reddendo inde per annum decem et septem denarios ad quatuor terminos scilicet ad festum sancti Michaelis quatuor denarios et obolum ad festum sancti Andree apostoli quatuor denarios et obolum ad festum beate Marie in Marcio quatuor denarios et ad nativitatem sancti Johannis baptiste quatuor denarios pro omni servitio consuetudine et exactione Et predicti Stephanus et Matildis et heredes ipsius Matildis warantizabunt acquietabunt et defendent eidem Nicholao et heredibus suis predictum tenementum cum pertinentiis per predictum servitium contra omnes homines inperpetuum Et pro hac recognitione warantizatione acquietantia defensione fine et concordia idem Nicholaus dedit predictis Stephano et Matildi triginta marcas argenti

Source (click image below to view full size)