Charter Document - 00990349

Charter Document - 00990349


Charter Number: 00990349
Cartulary Title: The Charters of Norwich Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1245
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwicum a die pasce in tres septimanas anno regni regis Henrici filii regis Johannis vicesimo nono coram Willelmo abbate de Bardeneye Henrico de Bathon[] Jollano de Nevilla et Ricardo de Benstede justic[] itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter priorem de Norwico personam ecclesie sancti Jermani de Wigehale petentem per fratrem Simonem monachum suum positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Clementem filium Galfridi tenentem de quatuor acris terre et dimidia cum pertinentiis in Wigehale unde recongnitio utrum predicta terra cum pertinentiis sit libera elemosina pertinens ad ecclesiam ipsius prioris de Wigehale an laicum feodum predicti Clementis sumonita fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predictus Clemens recongnovit predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius prioris et ecclesie sue de Wigehale Et pro hac recongnitione fine et concordia idem prior concessit predicto Clementi predictam terram cum pertinentiis Habend et tenend eidem Clementi et heredibus suis de predicto priore et successoribus suis et ecclesia predicta liberam et quietam ab omni seculari seruitio et exactione inperpetuum Et idem prior et successores sui et ecclesia sua predicta warantizabunt eidem Clementi et heredibus suis predictam terram cum pertinentiis liberam et quietam ab omni seculari servitio et exactione contra omnes homines inperpetuum Et idem Clemens dedit et concessit predicto priori et ecclesie sue predicte in esscambium pro predicta terra quatuor acras et tres rodas terre cum pertinentiis in Wigehale scilicet totam illam peciam terre que jacet inter terram prioris de Westakre et terram que fuit Galfridi filii Henrici Habend et tenend eidem priori et successoribus suis et ecclesie sue predicte in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et exactione inperpetuum Et idem Clemens et heredes sui warantizabunt adquietabunt et defendent eidem priori et successoribus suis et ecclesie sue predicte predictas quatuor acras et tres rodas terre cum pertinentiis ut liberam puram et perpetuam elemosinam suam contra omnes homines inperpetuum Et hec concordia facta fuit ex assensu et voluntate Walteri Norwic[] episcopi qui predictis justic[] literas suas inde transmisit patentes

Source (click image below to view full size)