Charter Document - 00990348
Charter Number: | 00990348 |
---|---|
Cartulary Title: | The Charters of Norwich Cathedral Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1245 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Catteshele[] a die sancti Johannis baptiste in tres septimanas anno regni regis H filii regis J vicesimo nono coram Henrico de Bathon[] Jollanno de Nevile et Ricardo de Benstede justiciariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Adam de Monasteriis querentem et Petrum de Monasteriis inpedientem de xx et sex acris tribus rodis terre et xl solidatis redditus cum pertinentiis in Possewyk[] unde placitum warantie carte summonitum fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predictus Petrus recognovit predictam terram et redditum cum pertinentiis esse jus ipsius Ade ut illa que idem Adam habet de dono predicti Petri Habend et tenend eidem Ade et heredibus suis de corpore suo procreatis de predicto Petro et heredibus suis in perpetuum Faciendo inde servitium tercie partis duarum partium feodi unius militis pro omni servitio et exactione Et idem Petrus et heredes sui warantizabunt eidem Ade et heredibus suis de corpore suo procreatis predictam terram et redditum cum pertinentiis per predictum servitium contra omnes homines inperpetuum Et si ita contigerit quod predictus Adam obierit sine herede de corpore suo procreato tunc predicta terra et redditus cum pertinentiis revertentur ad predictum Petrum et heredes suos quieta in perpetuum Et pro hac recognitione warantizatione fine et concordia idem Adam concessit pro se et heredibus suis de corpore suo procreatis quod ipsi de cetero reddent singulis annis eidem Petro xl solidos sterlyngorum et xx et quinque quarteria ordei tota vita ipsius Petri ad duos terminos apud Randeworth[] scilicet medietatem ad festum sancti Michaelis et alteram medietatem ad pascha Et post decessum ipsius Petri idem Adam et heredes sui erunt quieti de solutione predictorum denariorum et predicti bladi imperpetuum
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Catteshele[] a die sancti Johannis baptiste in tres septimanas anno regni regis H filii regis J vicesimo nono coram Henrico de Bathon[] Jollanno de Nevile et Ricardo de Benstede justiciariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Adam de Monasteriis querentem et Petrum de Monasteriis inpedientem de xxnumeral et sex acris tribus rodis terre et xlnumeral solidatis redditus cum pertinentiis in Possewyk[] unde placitum warantie carte summonitum fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predictus Petrus recognovit predictam terram et redditum cum pertinentiis esse jus ipsius Ade ut illa que idem Adam habet de dono predicti Petri Habend et tenend eidem Ade et heredibus suis de corpore suo procreatis de predicto Petro et heredibus suis in perpetuum Faciendo inde servitium tercie partis duarum partium feodi unius militis pro omni servitio et exactione Et idem Petrus et heredes sui warantizabunt eidem Ade et heredibus suis de corpore suo procreatis predictam terram et redditum cum pertinentiis per predictum servitium contra omnes homines inperpetuum Et si ita contigerit quod predictus Adam obierit sine herede de corpore suo procreato tunc predicta terra et redditus cum pertinentiis revertentur ad predictum Petrum et heredes suos quieta in perpetuum Et pro hac recognitione warantizatione fine et concordia idem Adam concessit pro se et heredibus suis de corpore suo procreatis quod ipsi de cetero reddent singulis annis eidem Petro xlnumeral solidos sterlyngorum et xxnumeral et quinque quarteria ordei tota vita ipsius Petri ad duos terminos apud Randeworth[] scilicet medietatem ad festum sancti Michaelis et alteram medietatem ad pascha Et post decessum ipsius Petri idem Adam et heredes sui erunt quieti de solutione predictorum denariorum et predicti bladi imperpetuum