Charter Document - 00990347
Charter Number: | 00990347 |
---|---|
Cartulary Title: | The Charters of Norwich Cathedral Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1245 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Gypewycum in octabis sancti Johannis baptiste anno regni regis Henrici filii regis Johannis vicesimo nono coram Henrico de Bathon[] Jollano de Nevill[] et Ricardo de Benstede justiciariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Simonem priorem de Norwyco personam ecclesie de Hameleye[] petentem per Georgium le Courteys positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Willelmum de Hendleye quem Martinus de Akeham vocavit ad warentum et qui ei warantizavit de tribus acris terre et dimidia cum pertinentiis in Akeham unde recognitio utrum predicte tres acre terre et dimidia cum pertinentiis sint libera elemosina pertinens ad ecclesiam ipsius prioris de Hameleyal an laycum feodum predicti Martini summonita fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predictus Willelmus recognovit predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius prioris et ecclesie sue predicte et illam eis reddidit in eadem curia et remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis predicto priori et successoribus suis et ecclesie sue predicte imperpetuum Et idem prior recepit predictum Willelmum et heredes suos in singulis beneficiis et orationibus que decetero fient in ecclesia sua predicta inperpetuum