Charter Document - 00990346
Charter Number: | 00990346 |
---|---|
Cartulary Title: | The Charters of Norwich Cathedral Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1240 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Huntedon[] a die sancti Michaelis in unum mensem anno regni regis Henrici filii regis Johannis vicesimo quarto coram Ranulfo abbate de Rames[] Willelmo de Ebor[] preposito Beverl[] Henrico de Bathon[] Rogero de Thurkelby et Gilberto de Preston[] justic[] itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Simonem priorem de Norwico petentem per Rogerum Picard positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Simonem de Castoll[] et Massam uxorem eius tenentes per predictum Simonem de Castoll[] positum loco ipsius Masse ad lucrandum vel perdendum de triginta acris terre cum pertinentiis in Plumstede unde placitum fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predicti Simon et Massa recognoverunt predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius prioris et ecclesie sue Norwic[] Et pro hac recognitione fine et concordia idem prior concessit predictis Simoni et Masse totam predictam terram cum pertinentiis Habend et tenend eisdem Simoni et Masse tota vita utriusque ipsorum de predicto priore et successoribus suis et ecclesia sua de Norwico per servitium quod ad terram illam pertinet Et post decessum utriusque predictorum Simonis et Masse tota predicta terra cum pertinentiis remanebit Johanni filio predicte Masse habend et tenend eidem Johanni tota vita sua de predicto priore et successoribis suis et ecclesia predicta faciendo inde servitium quod ad terram illam pertinet Ita tamen quod non licebit predictis Simoni et Masse vel predicto Johanni aliquid de predicta terra cum pertinentiis dare vendere invadiare vel aliquo alio modo alienare quominus tota predicta terra cum pertinentiis post decessum predictorum Simonis et Masse et Johannis integre revertetur ad predictum priorem vel successores suos et ecclesiam predictam quieta de heredibus ipsorum Simonis et Masse et Johannis imperpetuum Et preterea idem prior dedit predictis Simoni et Masse duas marcas argenti