Charter Document - 00990344

Charter Document - 00990344


Charter Number: 00990344
Cartulary Title: The Charters of Norwich Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1223
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[] in octabis sancti Hillarii anno regni regis Henrici filii regis Johannis septimo coram Martino de Pateshull[] Radulfo Harang[] Stephano de Segrave Thoma de Haydene R de Lexinton[] Galfrido le Faunag[] justic et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter W priorem de Norwyco petentem et Nicholaum Chese de Norwyco tenentem de uno molendino cum pertinentiis in suburbio de Norwyco unde placitum fuit inter eos in prefata curia Scilicet quod predicta Nicholaus recognovit totum predictum molendinum cum pertinentiis esse jus ipsius prioris et ecclesie sancte Trinitatis de Norwyco Et pro hac recognitione fine et concordia idem prior concessit ipsi Nicholao totum predictum molendinum cum pertinentiis Habend et tenend eidem Nicholao et heredibus suis de predicto priore et successoribus suis et ecclesia predicta imperpetuum Reddendo inde annuatim duas marcas argenti ad quatuor terminos anni scilicet ad natale dimidiam marcam ad annuntiationem beate Marie dimidiam marcam ad nativitatem sancti Johannis baptiste dimidiam marcam et ad festum sancti Michaelis dimidiam marcam Et idem prior et successores sui molent ad illud molendinum imperpetuum unaquaque septimana tres met de frumento quietas de tolneto et de omni alia exactione et diminutione scilicet decem et octo quarterios mensuratos per antiquam mensuram de Norwyco pro omni servitio Et si forte contigerit quod idem molendinum molere non poterit idem Nicholaus et heredes sui predictam molituram eidem priori et successoribus suis invenient sumptibus eiusdem Nicholai et heredum suorum ubi predicto priori vel successoribus suis commodius visum fuerit Predictus etiam Nicholaus et heredes sui invenient omnia necessaria ad molendinum illud et ad opus molendinarii et stagni Ita quod idem prior vel successores sui nichil apponent ad ipsum molendinum reparandum vel ad aliquam aliam rem ad ipsum molendinum pertinentem Et si forte contingat quod predictus Nicholaus vel heredes sui defecerint in solutione predictarum duarum marcarum ad aliquem predictorum terminorum vel si predictus prior vel successores sui dampnum aliquod habeant de predicta molitura pro defectu eiusdem Nicholai vel heredum suorum licebit eidem priori et successoribus suis saysire molendinum illud in manus suas et ipsum molendinum tenere quousque eis satisfactum fuerit ad arreragia denariorum et de dampno quod habuerint de predicta molitura pro defectu eiusdem Nicholai vel heredum suorum Ita tamen quod quicquid idem prior vel successores sui receperint de eodem molendino dum in manu eorum fuerit computetur eidem Nicholao et heredibus suis in aquietatione predictorum denariorum et de dampno quod ipse prior et successores suis habebunt de pre dicta molitura

Source (click image below to view full size)