Charter Document - 00990343

Charter Document - 00990343


Charter Number: 00990343
Cartulary Title: The Charters of Norwich Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1250
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwycum a die sancti Michaelis in unum mensem anno regni regis Henrici filii Johannis tricesimo quarto coram Henrico de Bathon[] Johanne de Gatesd[] Roberto Brywes Gilberto de Preston[] magistro Symone de Wauton[] et Willelmo de Wylton[] justic[] itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Willelmum de Methelwolde et Julianam uxorem eius Ricardum de Stuteston[] et Matill[] uxorem eius Benedictum filium Willelmi et Isabellam uxorem eius Johannem filium Galfridi et Basiliam uxorem eius petentes et Symonem priorem de Norwyco tenentem per Willelmum de Gatteleg[] positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de viginti acris terre cum pertinentiis in Secheford unde assisa mortis antecessoris summonita fuit inter eos in eadem curia sc et quod predicti Willelmus et Juliana Ricardus et Matillis Benedictus et Isabella Johannes et Basilia recognoverunt predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius prioris et ecclesie sue de Norwyco et illam remiserunt et quietam clamaverunt de se et heredibus ipsarum Juliane Matill[] Isabelle et Basilie predicto priori et successoribus suis et ecclesie sue predicte inperpetuum Et pro hac recognitione remissione quieta clamantia fine et concordia idem prior dedit predictis Willelmo et Juliane Ricardo et Matill[] Benedicto et Isabelle Johanni et Basilie duas marcas argenti

Source (click image below to view full size)