Charter Document - 00990342
Charter Number: | 00990342 |
---|---|
Cartulary Title: | The Charters of Norwich Cathedral Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1224 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[] in octabas sancte trinitatis anno regni regis H filii regis Johannis octavo coram Martino de Pateshull[] Thoma de Muleton[] Stephano de Segrave Thoma de Heydon[] Roberto de Lexinton[] Galfrido le Sauvage justiciariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibidem presentibus inter Matheum de Guneton petentem et Willelmum priorem de Norwyco tenentem de advocatione ecclesie de Martham unde placitum fuit inter eos in prefata curia Scilicet quod predictus prior recognovit advocationem predicte ecclesie esse jus ipsius Mathei Et pro hac recognitione fine et concordia idem Matheus dedit predicto priori eandem advocationem cum omnibus pertinentiis Habend et tenend eidem priori et successoribus suis et ecclesie sue de Norwyco in puram et perpetuam elemosinam inperpetuum Et idem prior recepit eundem Matheum et heredes suos in omnibus beneficiis et orationibus que fient decetero in ecclesia sua de Norwyco