Charter Document - 00990341

Charter Document - 00990341


Charter Number: 00990341
Cartulary Title: The Charters of Norwich Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1245
Date type: Internal, Regnal, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Len[] in crastino sancte trinitatis anno regni regis h[] filii regis Johannis vicesimo nono coram w[] de Bathon[] Jollano de Nevill[] et Ricardo de Benstede justiciariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Simonem priorem de Norwyco querentem per Georgium le Courteys positum loco suo ad lucrandum vel ad perdendum et Radulphum de Turchon[] inpedientem de v acris terre cum pertinentiis in Renm[] et Clenchwartun[] unde placitum warantie carte summonitum fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predictus Radulphus recognovit predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius prioris et ecclesie sue de Norwyco ut illam quam idem prior et ecclesia sua predicta habent de dono predicti Radulphi habend et tenend eidem priori et successoribus suis et ecclesie predicte in liberam et perpetuam elemosinam inperpetuum Reddendo inde per annum xv denarios ad duos terminos scilicet medietatem ad festum sancti Michaelis et alteram medietatem ad pascha pro omni servitio et exactione Et idem Radulphus et heredes sui warentizabunt acquietabunt et defendent predicto priori et successoribus suis et ecclesie predicte predictam terram cum pertinentiis ut liberam et perpetuam elemosinam suam per predictum servitium contra omnes homines inperpetuum Et pro hac recognitione warantia aquietantia defensione fine et concordia idem prior dedit predicto Radulpho unum sparvarium sorum

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Len[] in crastino sancte trinitatis anno regni regis h[] filii regis Johannis vicesimo nono coram w[] de Bathon[] Jollano de Nevill[] et Ricardo de Benstede justiciariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Simonem priorem de Norwyco querentem per Georgium le Courteys positum loco suo ad lucrandum vel ad perdendum et Radulphum de Turchon[] inpedientem de vnumeral acris terre cum pertinentiis in Renm[] et Clenchwartun[] unde placitum warantie carte summonitum fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predictus Radulphus recognovit predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius prioris et ecclesie sue de Norwyco ut illam quam idem prior et ecclesia sua predicta habent de dono predicti Radulphi habend et tenend eidem priori et successoribus suis et ecclesie predicte in liberam et perpetuam elemosinam inperpetuum Reddendo inde per annum xvnumeral denarios ad duos terminos scilicet medietatem ad festum sancti Michaelis et alteram medietatem ad pascha pro omni servitio et exactione Et idem Radulphus et heredes sui warentizabunt acquietabunt et defendent predicto priori et successoribus suis et ecclesie predicte predictam terram cum pertinentiis ut liberam et perpetuam elemosinam suam per predictum servitium contra omnes homines inperpetuum Et pro hac recognitione warantia aquietantia defensione fine et concordia idem prior dedit predicto Radulpho unum sparvarium sorum