Charter Document - 00990340

Charter Document - 00990340


Charter Number: 00990340
Cartulary Title: The Charters of Norwich Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1230
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[] in crastino animarum anno regni regis Henrici filii regis Johannis quintodecimo coram Thoma de Muleton[] Willelmo de Ral[] Roberto de Lexint[] Willelmo de Insula Willelmo de London[] magistro Roberto de Shardelawe Radulfo de Norwic[] et Ricardo Reing[] justic[] et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Thomam de Elmeham querentem et Willelmum priorem de Norwico inpedientem de quindecim acris terre cum pertinentiis in Hyndringham unde placitam warrantie carte summonitum fuit inter eos in prefata curia Scilicet quod predictus prior recognovit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius Thome ut illam quam idem Thomas habet ex dono ipsius prioris Habend et tenend eidem Thome et heredibus suis de predicto priore et successoribus suis et ecclesia sua Norwic[] inperpetuum Reddendo inde annuatim quatuor solidos et quatuor denarios ad quatuor terminos anni scilicet ad festum sancti Andree tresdecim denarios ad annunciationem beate Marie tresdecim denarios ad festum sancti Johannis baptiste tresdecim denarios et ad festum sancti Michaelis tresdecim denarios pro omni servitio ubi prius reddere solebat quadraginta et quatuor denarios per annum Et predictus prior et succesores sui warantizabunt predicto Thome et heredibus suis totam predictam terram cum pertinentiis per predictum servitium contra omnes gentes inperpetuum Et pro hac recognitione warrantizatione fine et concordia idem Thomas dedit predicto priori quatuor marcas argenti

Source (click image below to view full size)