Charter Document - 00990339

Charter Document - 00990339


Charter Number: 00990339
Cartulary Title: The Charters of Norwich Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1245
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwycum a die pasche in tres septimanas anno regni regis H filii regis Johannis vicesimo nono coram Henrico de Bathon[] Jollano de Nevill[] et Ricardo de Benstede justiciariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Simonem priorem de Norwyco querentem per Simonem de Hemesby positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Warinum Rose de Audeby de nativita ipsius Warini unde placitum fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predictus prior recognovit predictum Warinum esse liberum hominem suum et ipsum cum tota sequela sua remisit et quietum clamavit de se et successoribus suis et ecclesia sua predicta ab omnimoda nativitate et seculari servitute in perpetuum Et pro hac recognitione remissione quieta clamantia fine et concordia idem Warinus dedit predicto priori duas marcas argenti

Source (click image below to view full size)