Charter Document - 00990336

Charter Document - 00990336


Charter Number: 00990336
Cartulary Title: The Charters of Norwich Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1242
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[] in crastino animarum anno regni regis H filii regis Johannis vicesimo septimo coram Jollano de Nevile Roberto de Lexintone Rogero de Thurkesby[] et Gilberto de Prestone justic[] et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Simonem priorem de Norwyco et Thomam de Moleton[] Radulfum de Levington et Adam uxorem eius impedientes de advocatione ecclesie de Kyrke Osewolde cum pertinentiis unde placitum fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predictus prior recognovit predictam advocationem cum pertinentiis esse jus predictorum Thome et Ade et illam eisdem Thome Radulfo et Ade reddidit in eadem curia et remisit et quietam clamavit de se et successoribus suis et ecclesia sua de Norwyco eisdem Thome Radulfo et Ade in perpetuum Ita quod predicti Radulfus et Ada vel heredes ipsius Ade post mortem Martini clerici do predicto Thoma ad eandem ecclesiam presentati et in eadem instituti primo presentabunt clericum suum ydoneum ad eandem ecclesiam et post mortem illius clerici qui de predictis Radulfo et Ada vel de heredibus ipsius Ade ad eandem ecclesiam fuerit presentatus et in eadem institutus idem Thomas vel heredes sui presentabunt clericum suum ydoneum ad eandem ecclesiam Et sit de clerico in clericum presentabunt predictus Thomas et heredes sui et predicti Radulfus et Ada et heredes ipsius Ade alternatim et successive ad eandem ecclesiam in perpetuum Et pro hac recognitione redditione remissione quieta clamatione fine et concordia predictus Thomas et Matillis uxor eius ad petitionem predictorum Radulfi et Ade dederunt et concesserunt predicto priori at ecclesie sue de Norwyco advocationem ecclesie de Denham cum pertinentiis in comitatu Suff[] et unum mesuagium et xxx et quinque acras terre arabilis Ot dimidiam cum pertinentiis in eadem villa de Denham scilicet illud mesuagium quod jacet versus occidentem juxta chiminum quod ducit de Hoxna versus Horham quod mesuagium est de longitudine novem perticarum et de eadem latitudine et illas xxx et quinque acras terre et dimidiam que jacent in campo juxta mesuagium persone eiusdem ecclesie versus occidentem Et similiter homagium et totum servitium Reginaldi le Franceys et heredum suorum de tote tenemento quod idem Reginaldus prius tenuit de predictis Thoma et Matill[] in eadem villa Habend et tenend eidem priori et successoribus suis et ecclesie sue de Norwyco in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et exactione in perpetuum Et predicti Thomas et Matillis et heredes ipsius Matill[] warantizabunt aquietabunt et defendent eidem priori et successoribus suis et ecclesie sue de Norwyco predictam advocationem eiusdem ecclesie de Denham et predictam terram et mesuagium et predictum homagium et servitium predicti Reginaldi et heredum suorum cum omnibus pertinentiis suis ut liberam puram et perpetuam elemosinam suam contra omnes homines in perpetuum Et hec concordia facta fuit presente dicta Matill[] et eam concedente Et sciendum quod si predictus prior vel successores sui decetero aliquam cartam vel munimenta de advocatione predicte ecclesie de Kyrke Osewalde protulerint pro nichilo habebuntur

Source (click image below to view full size)