Charter Document - 00990335

Charter Document - 00990335


Charter Number: 00990335
Cartulary Title: The Charters of Norwich Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1245
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwicum in crastino ascensionis domini anno regni regis Henrici filii regis Johannis vicesimo nono coram Henrico de Bathon[] Jollano de Nevill[] et Ricardo de Bensted[] justic[] itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Simonem priorem de Norwico petentem per fratrem Simonem monachum suum positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Robertum de Skegeton[] et Ceciliam uxorem eius Nicolaum de Reppes Cristianam de Wulterton[] et Emmam de Eston[] tenentes de uno mesuagio cum pertinentiis in Baweburg[] unde recognitio utrum predictum mesuagium cum pertinentiis sit libera elemosina pertinens ad ecclesiam ipsius prioris de Bauburg[] an laicum feodum predictorum Roberti et Cecilie Nicolai Cristiane et Emme summonita fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predicti Robertus et Cecilia Nicolaus Cristiana et Emma recognoverunt predictum mesuagium cum pertinentiis esse jus ipsius prioris et ecclesie sue de Baweburg[] et illud eis reddiderunt in eadem curia et remiserunt et quietum clamaverunt de se et heredibus ipsorum Cecilie Nicolai Cristiane et Emme predicto priori et successoribus suis et ecclesie sue predicte inperpetuum Et pro hac recognitione redditione remissione quieta clamantia fine et concordia idem prior dedit predictis Roberto et Cecilie Nicolao Cristiane et Emme unam marcam argenti

Source (click image below to view full size)