Charter Document - 00990334

Charter Document - 00990334


Charter Number: 00990334
Cartulary Title: The Charters of Norwich Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1234
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Lenn[] die dominica proxima post festum sancti Luce anno regni regis Henrici filii regis Johannis octavo decimo coram Thoma de Muletun[] Roberto de Lexinton[] Olyvero de Vallibus Adam filio Willelmi et Roberto de Bellocampo justiciariis itinerantibus et aliis donum regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Willelmum le Eyr petentem et priorem de Norwyco tenentem de xxx acris terre cum pertinentiis in Sechford[] unde assisa mortis antecessoris summonita fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predictus Willelmus remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis predicto priori et successoribus suis et ecclesie sue de Norwyco totum jus et clamium quod habuit in tota predicta terra cum pertinentiis in perpetuum Et pro hac remissione quieta clamantia fine et concordia idem prior dedit predicto W c solidos sterlyngorum

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Lenn[] die dominica proxima post festum sancti Luce anno regni regis Henrici filii regis Johannis octavo decimo coram Thoma de Muletun[] Roberto de Lexinton[] Olyvero de Vallibus Adam filio Willelmi et Roberto de Bellocampo justiciariis itinerantibus et aliis donum regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Willelmum le Eyr petentem et priorem de Norwyco tenentem de xxxnumeral acris terre cum pertinentiis in Sechford[] unde assisa mortis antecessoris summonita fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predictus Willelmus remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis predicto priori et successoribus suis et ecclesie sue de Norwyco totum jus et clamium quod habuit in tota predicta terra cum pertinentiis in perpetuum Et pro hac remissione quieta clamantia fine et concordia idem prior dedit predicto W cnumeral solidos sterlyngorum