Charter Document - 00990332

Charter Document - 00990332


Charter Number: 00990332
Cartulary Title: The Charters of Norwich Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1268
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[] a die pasche in quindecim dies anno regni regis h[enrici] filii regis j[ohannis] lii coram Martino de Litelbyry magistro Rogero Seyton[] et Johanne de Cobeham justic[] et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Robertum le Bourser de London[] querentem et Rogerum episcopum Norwycensem et magistrum Alanum de Freston archidiaconum Norff [] inpedientes per Rogerum de Pridynton[] positum loco ipsius episcopi ad lucrandum vel perdendum de advocatione ecclesie de Corston[] unde placitum fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predictus Robertus recognovit predictam advocationem eiusdem ecclesie cum pertinentiis esse jus ipsius episcopi et ecclesie sue Norwyc[] tanquam pertinentem ad archidiaconatum Norff[] et eidem annexam que quidem ecclesia de Corston est eidem archidiaconatui annexa Ita ut quicumque qui pro tempore fuerit archidiaconus Norff[] eandem ecclesiam habeat et teneat cum ipso archidiaconatu tanquam ad eundem archidiaconatum pertinentem et eidem archidiaconatui in proprios usus optentam Nec liceat episcopo Norwyc[] nec archidiacono Norff[] qui pro tempore fuerint eandem ecclesiam de Corston[] ab eodem archidiaconatu seperare seu quocumque modo alienare Et illam remisit et quietam clamavit de se et heredibus suis predictis episcopo et archidiacono et eorum successoribus et ecclesie Norwyc[] tanquam ad eundem archidiaconatum pertinentem et eidem annexam inperpetuum Et pro hac recognitione remissione quieta clamatione fine et concordia fidem episcopus et archidiaconus dederunt predicto Roberto quadraginta solidos sterlyngorum

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[] a die pasche in quindecim dies anno regni regis h[enrici] filii regis j[ohannis] liidate coram Martino de Litelbyry magistro Rogero Seyton[] et Johanne de Cobeham justic[] et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Robertum le Bourser de London[] querentem et Rogerum episcopum Norwycensem et magistrum Alanum de Freston archidiaconum Norff [] inpedientes per Rogerum de Pridynton[] positum loco ipsius episcopi ad lucrandum vel perdendum de advocatione ecclesie de Corston[] unde placitum fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predictus Robertus recognovit predictam advocationem eiusdem ecclesie cum pertinentiis esse jus ipsius episcopi et ecclesie sue Norwyc[] tanquam pertinentem ad archidiaconatum Norff[] et eidem annexam que quidem ecclesia de Corston est eidem archidiaconatui annexa Ita ut quicumque qui pro tempore fuerit archidiaconus Norff[] eandem ecclesiam habeat et teneat cum ipso archidiaconatu tanquam ad eundem archidiaconatum pertinentem et eidem archidiaconatui in proprios usus optentam Nec liceat episcopo Norwyc[] nec archidiacono Norff[] qui pro tempore fuerint eandem ecclesiam de Corston[] ab eodem archidiaconatu seperare seu quocumque modo alienare Et illam remisit et quietam clamavit de se et heredibus suis predictis episcopo et archidiacono et eorum successoribus et ecclesie Norwyc[] tanquam ad eundem archidiaconatum pertinentem et eidem annexam inperpetuum Et pro hac recognitione remissione quieta clamatione fine et concordia fidem episcopus et archidiaconus dederunt predicto Roberto quadraginta solidos sterlyngorum