Charter Document - 00990319
Charter Number: | 00990319 |
---|---|
Cartulary Title: | The Charters of Norwich Cathedral Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1181 |
Date type: | Internal, Regnal, Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwycum die veneris proxima ante festum sancti Michaelis anno regni regis [] coram Willelmo El episcopo et domini regis cancellario et comite Rogero le Bigot et Simone de Pateshull et Michaele Belet et Willelmo Muschet et Osberto filio Hervei justiciariis domini regis et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc existentibus inter Eddricum filium Elvar et priorem de Lynna de uno tofto in Lynna cum omnibus pertinentiis suis unde recognitio mortis antecessoris fuit inter eos Scilicet quod prefatus Eddricus quietum clamavit predicto priori totum clamium et totum jus quod habuit in prefato tofto et pertinentiis illi et successoribus suis inperpetuum de se et heredibus suis Et pro hac quieta clamatione dedit predictus prior prefato Eddrico quatuor marcas argenti