Charter Document - 00990318

Charter Document - 00990318


Charter Number: 00990318
Cartulary Title: The Charters of Norwich Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1183
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norhamton die sabbati proxima post octabas sancti Johannis baptiste anno regni regis Henrici secundi xxix coram Ranulpho de Glaunvile justiciario domini regis et Rogero filio Reynfri[] et Willelmo Bassett de Willelmo Mald[] camerario domini regis et Michaele Belet et Gervasio de Cornhill[] et Rannulpho de Geddyngg[] et Ricardo Malebiss[] et aliis baronibus et fidelibus domini regis qui tunc ibi aderant inter Simonem de Hemstede et Hamonem filium suum et Henricum de Marisco de advocatione ecclesie de Hemstede quam idem Henricus clamavit versus predictum Simonem et Hamonem unde recognitio summonita fuit inter eos in curia domini regis de presentatione ultime persone que obiit in eadem ecclesia Scilicet quod predicti Simon et Hamo quietum clamaverunt totum clamium suum quod habuerunt in advocatione predicte ecclesie predicto Henrico et heredibus suis inperpetuum Et pro hac quieta clamantia dedit idem Henricus predictis Simoni et Hamoni sex marcas argenti

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norhamton die sabbati proxima post octabas sancti Johannis baptiste anno regni regis Henrici secundi xxixdate coram Ranulpho de Glaunvile justiciario domini regis et Rogero filio Reynfri[] et Willelmo Bassett de Willelmo Mald[] camerario domini regis et Michaele Belet et Gervasio de Cornhill[] et Rannulpho de Geddyngg[] et Ricardo Malebiss[] et aliis baronibus et fidelibus domini regis qui tunc ibi aderant inter Simonem de Hemstede et Hamonem filium suum et Henricum de Marisco de advocatione ecclesie de Hemstede quam idem Henricus clamavit versus predictum Simonem et Hamonem unde recognitio summonita fuit inter eos in curia domini regis de presentatione ultime persone que obiit in eadem ecclesia Scilicet quod predicti Simon et Hamo quietum clamaverunt totum clamium suum quod habuerunt in advocatione predicte ecclesie predicto Henrico et heredibus suis inperpetuum Et pro hac quieta clamantia dedit idem Henricus predictis Simoni et Hamoni sex marcas argenti