Charter Document - 00990257

Charter Document - 00990257


Charter Number: 00990257
Cartulary Title: The Charters of Norwich Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Appropriation, Grant
Date: 1227
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Thomas Dei gratia Norwic[] episcopus salutem in domino Ea que in pias causas a Dei fidelibus concessa sunt et collata ut hiis usibus quibus sint deputata firma et inconcussa permaneant episcopalis expedit auctoritatis patrocinio communiri Eapropter ad universorum volumus pervenire noticiam nos Dei causa et pietatis intuitu canonice dedisse et confirmasse Deo et hospitali sancti Pauli in Norwico ecclesias omnes decimasque subscriptas cum omnibus ad ipsas pertinentibus in proprios usus et sustentationem pauperum in eodem hospitali languentium inperpetuum profuturas videlicet ecclesiam sancto Pauli in Norwico in villa de Ormesby ecclesias sancti Michaelis et sancti Pauli et sancti Andree et sancte Margarete decimas quoque omnis aule de Ormesby et omnibus terris ad dominium eiusdem aule pertinentibus et de ovibus eiusdem aule ex donatione illustrissimorum regum Anglie Henrici primi et Henrici secundi preterea terciam partem decime de dominiis maneriorum nostrorum de Blafeld[] de Beketon[] de Torp de Tornedis de Langham cum suis pertinentiis et duas partes decime dominii nostri de Marsham et terciam partem decime dominii de Blicling[] et medietatem omnium decimarum de dominio prioris Norwic[] in Taverham et de dominio monachorum Norwic[] in Neuton[] et duas partes decimarum de dominio Roberti de Hulmo in Fileby salva in omnibus reverentia honore et debitis consuetudinibus sancte Norwici ecclesie Hanc autem donationem nostram et confirmationem nostram ut stabilis et illibata perseveret presenti scripto et sigilli nostri attestatione corroboramus Hiis testibus magistro Alano archidiacono Sudbir[] magistro Roberto de Bileneie Johanne Terri Henrico capellano Dionisio clerico Ricardo de Geiton[] clerico Henrico de Tunstal[] clerico Adam de Birlingham Dat[] apud Torp iiii kalendas Martii pontificatus nostri anno primo

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Thomas Dei gratia Norwic[] episcopus salutem in domino Ea que in pias causas a Dei fidelibus concessa sunt et collata ut hiis usibus quibus sint deputata firma et inconcussa permaneant episcopalis expedit auctoritatis patrocinio communiri Eapropter ad universorum volumus pervenire noticiam nos Dei causa et pietatis intuitu canonice dedisse et confirmasse Deo et hospitali sancti Pauli in Norwico ecclesias omnes decimasque subscriptas cum omnibus ad ipsas pertinentibus in proprios usus et sustentationem pauperum in eodem hospitali languentium inperpetuum profuturas videlicet ecclesiam sancto Pauli in Norwico in villa de Ormesby ecclesias sancti Michaelis et sancti Pauli et sancti Andree et sancte Margarete decimas quoque omnis aule de Ormesby et omnibus terris ad dominium eiusdem aule pertinentibus et de ovibus eiusdem aule ex donatione illustrissimorum regum Anglie Henrici primi et Henrici secundi preterea terciam partem decime de dominiis maneriorum nostrorum de Blafeld[] de Beketon[] de Torp de Tornedis de Langham cum suis pertinentiis et duas partes decime dominii nostri de Marsham et terciam partem decime dominii de Blicling[] et medietatem omnium decimarum de dominio prioris Norwic[] in Taverham et de dominio monachorum Norwic[] in Neuton[] et duas partes decimarum de dominio Roberti de Hulmo in Fileby salva in omnibus reverentia honore et debitis consuetudinibus sancte Norwici ecclesie Hanc autem donationem nostram et confirmationem nostram ut stabilis et illibata perseveret presenti scripto et sigilli nostri attestatione corroboramus Hiis testibus magistro Alano archidiacono Sudbir[] magistro Roberto de Bileneie Johanne Terri Henrico capellano Dionisio clerico Ricardo de Geiton[] clerico Henrico de Tunstal[] clerico Adam de Birlingham Dat[] apud Torp iiii kalendas Martii pontificatus nostri anno primodate