Charter Document - 00990256
Charter Number: | 00990256 |
---|---|
Cartulary Title: | The Charters of Norwich Cathedral Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement, Grant |
Date: | 1205 |
Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis Johannes Dei gratia Norwicensis episcopus salutem in domino Noverit universitatis vestra nos divine pietatis intuitu dedisse concessisse et presenti carta confirmasse et assignasse Deo et ecclesie sancte Trinitatis Norwicensi ecclesiam sancte Margarete de Ormesbi cum omnibus ad eam pertinentibus ad opus hospitalis sancti Pauli in Norwico ac sustentationem pauperum in eodem hospitali languentium salvo nobis et successoribus nostris inperpetuum jure pontificali et parochiali Indulsimus autem quod si istam ecclesiam aliquo casu vacare contigerit ut liceat procuratori hospitalis possessionem vacuam illius ecclesie ingredi hac auctoritate a nobis ei indulta Hiis testibus magistro Willelmo de Len magistro Roberto de Gloucestr[] magistro Roberto de Tywa Alano de Gray Alano de Sancto Edmundo Dat[] apud Norwicum per manum magistri Galfridi de Derham xj kalendas Aprilis pontificatus nostri anno v
Markups
Names Markup:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis Johannes Dei gratia Norwicensis episcopus salutem in domino Noverit universitatis vestra nos divine pietatis intuitu dedisse concessisse et presenti carta confirmasse et assignasse Deo et ecclesie sancte Trinitatis Norwicensi ecclesiam sancte Margarete de Ormesbi cum omnibus ad eam pertinentibus ad opus hospitalis sancti Pauli in Norwico ac sustentationem pauperum in eodem hospitali languentium salvo nobis et successoribus nostris inperpetuum jure pontificali et parochiali Indulsimus autem quod si istam ecclesiam aliquo casu vacare contigerit ut liceat procuratori hospitalis possessionem vacuam illius ecclesie ingredi hac auctoritate a nobis ei indulta Hiis testibus magistro Willelmo de Len magistro Roberto de Gloucestr[] magistro Roberto de Tywa Alano de Gray Alano de Sancto Edmundo Dat[] apud Norwicumlocation per manum magistri Galfridi de Derham xj kalendas Aprilis pontificatus nostri anno vdate