Charter Document - 00990238
Charter Number: | 00990238 |
---|---|
Cartulary Title: | The Charters of Norwich Cathedral Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Ordination |
Date: | 1299 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos littere presentes pervenerint Radulfus permissione divina Norwicensis episcopus salutem in domino sempiternam Noverit universitas vestra quod cum nuper inter magistrum Saerum archidiaconum Suff[] ex parte una et religiosos viros priorem et conventum ecclesie sancte Trinitatis Norwic[] ex parte altera orta fuisset questio super quibusdam procurationibus ratione visitationis sue percipiendis de ecclesiis eorumdem religiosorum videlicet de ecclesia de Denham et Henlee ac idem archidiaconus necnon iidem religiosi super premissis ordinationi nostre tam pro se quam pro successoribus suis pure sponte et absolute se submiserunt unde nos invocata spiritus sancti gratia ne premissa redirent in materiam recidive questionis auctoritate pontificali ordinavimus Et quia in ordinatione nostra pro eo quod iidem prior et conventus nobis inmediate sunt subjecti oneravimus portiones vicariorum in procurationibus solvendas Nolentes tamen portiones dictorum vicariorum in aliquo diminui auctoritate predicta ordinamus laudamus dicimus et diffinimus quod vicarius ecclesie de Denham predicte percipiat de bonis ecclesie eiusdem quinque solidos argenti annuatim preter portionem suam quam hactenus in eadem ecclesia optinuit Et vicarius ecclesie de Henlee antedicte percipiat annuatim de bonis ecclesie eiusdem quatuor solidos argenti preter portionem suam hactenus in eadem ecclesia optentam In cuius rei testimonium presentibus sigillum nostrum apposuimus Act[] et dat[] apud Thorp[] iuxta Norwicum in crastino purificationis virginis anno domini mcc nonagesimo octavo
Markups
Names Markup:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos littere presentes pervenerint Radulfus permissione divina Norwicensis episcopus salutem in domino sempiternam Noverit universitas vestra quod cum nuper inter magistrum Saerum archidiaconum Suff[] ex parte una et religiosos viros priorem et conventum ecclesie sancte Trinitatis Norwic[] ex parte altera orta fuisset questio super quibusdam procurationibus ratione visitationis sue percipiendis de ecclesiis eorumdem religiosorum videlicet de ecclesia de Denham et Henlee ac idem archidiaconus necnon iidem religiosi super premissis ordinationi nostre tam pro se quam pro successoribus suis pure sponte et absolute se submiserunt unde nos invocata spiritus sancti gratia ne premissa redirent in materiam recidive questionis auctoritate pontificali ordinavimus Et quia in ordinatione nostra pro eo quod iidem prior et conventus nobis inmediate sunt subjecti oneravimus portiones vicariorum in procurationibus solvendas Nolentes tamen portiones dictorum vicariorum in aliquo diminui auctoritate predicta ordinamus laudamus dicimus et diffinimus quod vicarius ecclesie de Denham predicte percipiat de bonis ecclesie eiusdem quinque solidos argenti annuatim preter portionem suam quam hactenus in eadem ecclesia optinuit Et vicarius ecclesie de Henlee antedicte percipiat annuatim de bonis ecclesie eiusdem quatuor solidos argenti preter portionem suam hactenus in eadem ecclesia optentam In cuius rei testimonium presentibus sigillum nostrum apposuimus Act[] et dat[] apud Thorp[] iuxta Norwicum in crastino purificationis virginis anno domini mcc nonagesimo octavodate