Charter Document - 00990230

Charter Document - 00990230


Charter Number: 00990230
Cartulary Title: The Charters of Norwich Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation, Inspeximus
Date: 1277
Date type: Internal, A.D., Episcopal, Feast
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Noverint universi quod nos frater Willelmus de Kirkeby prior monasterii sancte Trinitatis Norwic[] et eiusdem loci conventus ex una parte et Robertus de Winetr[] capellanus perpetuus vicarie ecclesie de North Elmham ex altera vidimus et inspeximus quedam instrumenta in modum sirographi confecta inter bone memorie Symonem predecessorem nostrum priorem ecclesie sancte Trinitatis predicte et Hugonem quondam perpetuum vicarium de Northelmham quibus sigilla prioratus nostri ac dicti vicarii una cum sigillo bone memorie domini Willelmi de Rael[] tunc Norwicensis episcopi fuerunt appensa Quorum tenor talis est [] Et quia de antiquitate sigillorum que appensa fuerunt eisdem forsan teneri posset nos dicti prior et conventus ex una parte et dictus Robertus perpetuus vicarius dicte ecclesie de Northelmham ex altera ad majorem evidentiam et ad perpetuam memoriam predictorum dicta instrumenta fecimus diligenter examinari et de verbo ad verbum transcribi et item eisdem instrumentis transcriptis sigilla nostra alternatim duximus apponenda et procuravimus sigillum venerabilis patris domini Rogeri Dei gratia Norwic[] episcopi utrisque dictis instrumentis in modo cirographi confectis apponi Nos autem dictus Rogerus permissione divina Norwic[] episcopus omnibus nostrum prebens assensum in huius rei testimonium sigillum nostrum ut predictum est predictis apponi fecimus instrumentis Dat[] in capitulo Norwicensis ecclesie die jovis proxima post festum sancti Luce evangeliste anno gratie millesimo ducentesimo septuagesimo septimo et pontificatus dicti venerabilis patris domini Rogeri Norwicensis episcopi anno duodecimo

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Noverint universi quod nos frater Willelmus de Kirkeby prior monasterii sancte Trinitatis Norwic[] et eiusdem loci conventus ex una parte et Robertus de Winetr[] capellanus perpetuus vicarie ecclesie de North Elmham ex altera vidimus et inspeximus quedam instrumenta in modum sirographi confecta inter bone memorie Symonem predecessorem nostrum priorem ecclesie sancte Trinitatis predicte et Hugonem quondam perpetuum vicarium de Northelmham quibus sigilla prioratus nostri ac dicti vicarii una cum sigillo bone memorie domini Willelmi de Rael[] tunc Norwicensis episcopi fuerunt appensa Quorum tenor talis est []embed Et quia de antiquitate sigillorum que appensa fuerunt eisdem forsan teneri posset nos dicti prior et conventus ex una parte et dictus Robertus perpetuus vicarius dicte ecclesie de Northelmham ex altera ad majorem evidentiam et ad perpetuam memoriam predictorum dicta instrumenta fecimus diligenter examinari et de verbo ad verbum transcribi et item eisdem instrumentis transcriptis sigilla nostra alternatim duximus apponenda et procuravimus sigillum venerabilis patris domini Rogeri Dei gratia Norwic[] episcopi utrisque dictis instrumentis in modo cirographi confectis apponi Nos autem dictus Rogerus permissione divina Norwic[] episcopus omnibus nostrum prebens assensum in huius rei testimonium sigillum nostrum ut predictum est predictis apponi fecimus instrumentis Dat[] in capitulo Norwicensis ecclesie die jovis proxima post festum sancti Luce evangeliste anno gratie millesimo ducentesimo septuagesimo septimo et pontificatus dicti venerabilis patris domini Rogeri Norwicensis episcopi anno duodecimo