Charter Document - 00990225
Charter Number: | 00990225 |
---|---|
Cartulary Title: | The Charters of Norwich Cathedral Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1266 |
Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Rogerus Dei gratia Norwic[] episcopus tam clero quam populo omnibus at singulis per decanatum maneriorum prioris et conventus ecclesie cathedralis Norwici constitutis salutem gratiam et benedictionem Decanatu memorato per resignationem domini Willelmi de Sidesterne nobis sponte factam regimine decani destituto prior et conventus prelibati magistrum Henricum de Lakenham confratrem nostrum et nostri capituli monachum ad eundem decanatum[] pretaxato preficere dignaremur Nos vero ipsius magistri Henrici circumspectam prudentiam et affectionem quam juri gerere comprobatur intendentes ipsum ad decanatum supradictum ad eorum presentationem admisimus eundem in decanum nobis preficientes salvis nobis [] ordinariis ac ecclesie Norwici jure et dignitate quo circa vobis mandamus omnibus et singulis quatinus eidem ut decano vestro sitis humiliter intendentes ut eius sententiis atque statutis devotione qua decet obedientes Data Norwico quarto kalendas Decembris pontificatus nostri anno primo