Charter Document - 00990221
Charter Number: | 00990221 |
---|---|
Cartulary Title: | The Charters of Norwich Cathedral Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Appropriation, Grant |
Date: | 1272 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presentes litteras visuris vel audituris Rogerus Dei gratia Norwic episcopus salutem in domino sempiternam Quoniam celeraria nostra gravaminibus et oneribus multis graviter et maxime eo quod celerarius invenit in refectorio mappas et manutergia et facit refici ciphos cotlearia et alia vasa a tali onere ipsam intuitu pietatis relaxare volentes et ut refectorarius habeat unde dictum onus per se sustineat dilectis in Christo filiis viris religiosis priori et conventui Norwici et eorum successoribus ecclesiam sancte Ethelrede virginis in Norwico que de eorum patronatu esse dinoscitur vacantem per mortem quondam rectoris eiusdem ad opus refectorii in proprios usus concedimus possidendam ut de cetero dicta celeraria a dicto onere imperpetuum relevetur In cuius rei testimonium presentibus litteris sigillum nostrum apposuimus Data apud Hevyngham iiii nonas Novembris anno domini MCCLXXII
Markups
Names Markup:
Omnibus Christi fidelibus presentes litteras visuris vel audituris Rogerus Dei gratia Norwic episcopus salutem in domino sempiternam Quoniam celeraria nostra gravaminibus et oneribus multis graviter et maxime eo quod celerarius invenit in refectorio mappas et manutergia et facit refici ciphos cotlearia et alia vasa a tali onere ipsam intuitu pietatis relaxare volentes et ut refectorarius habeat unde dictum onus per se sustineat dilectis in Christo filiis viris religiosis priori et conventui Norwici et eorum successoribus ecclesiam sancte Ethelrede virginis in Norwico que de eorum patronatu esse dinoscitur vacantem per mortem quondam rectoris eiusdem ad opus refectorii in proprios usus concedimus possidendam ut de cetero dicta celeraria a dicto onere imperpetuum relevetur In cuius rei testimonium presentibus litteris sigillum nostrum apposuimus Data apud Hevynghamlocation iiii nonas Novembris anno domini MCCLXXIIdate