Charter Document - 00990174

Charter Document - 00990174


Charter Number: 00990174
Cartulary Title: The Charters of Norwich Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1205
Date type: Internal, Episcopal, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Johannes Dei gratia Norwic[] episcopus omnibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem in domino Noverit universitas vestra inter nos et dilectos filios in Christo priores et monachos Norwic[] ecclesie taliter convenisse scilicet quod pro nundinis suis quas habebant annuatim apud Lenn[] et pro toto proventu earum et pro mercato diei sabbati quod habebant singulis ebdomadis ibidem et etiam quocumque alio die in ebdomada et pro placitis et perquisiti omnibus omnimodis que habebant in eadem villa ratione laici feodi preter redditus assisos et pro telonis que ibi habere solebant dabimus eis xxii libras annuas quas eis assignabimus in censu nostro de Sechesford Idem etiam monachi nobis et successoribus nostris dimiserunt totum laicum feodum et concesserunt in perpetuum quod habebant in eadem villa et omnia inde provenientia quorum valentiam eis assignabimus in excambium scilicet apud Sechesford duas libras de residuo census nostri et residuum in manerio de Cressigham sicut se poterit extendere secundum firmam quam Thomas archidiaconus predecessori nostro inde reddere consuevit salvo nobis vivario nostro et advocatione ecclesie que nobis reservaminus Si quid autem superfuerit in eodem manerio tenebunt id de nobis et successoribus nostris ad perpetuam feodi firmam reddendo inde quantum ad hoc pertinet secundum firmam quam Thomas archidiaconus solvit Si vero non plene fuerit perfectum excambium suum eisdem monachis in hoc manerio quod eis defuerit in alio competenti loco eis adimplebimus Acta fuit hec solempniter die veneris proxima ante ascensionem domini apud Geiwde pontificatus nostri anno quinto et hoc sigilli nostri et prioris Norwic[] appositione corroboramus

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Johannes Dei gratia Norwic[] episcopus omnibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem in domino Noverit universitas vestra inter nos et dilectos filios in Christo priores et monachos Norwic[] ecclesie taliter convenisse scilicet quod pro nundinis suis quas habebant annuatim apud Lenn[] et pro toto proventu earum et pro mercato diei sabbati quod habebant singulis ebdomadis ibidem et etiam quocumque alio die in ebdomada et pro placitis et perquisiti omnibus omnimodis que habebant in eadem villa ratione laici feodi preter redditus assisos et pro telonis que ibi habere solebant dabimus eis xxii librasnumeral annuas quas eis assignabimus in censu nostro de Sechesford Idem etiam monachi nobis et successoribus nostris dimiserunt totum laicum feodum et concesserunt in perpetuum quod habebant in eadem villa et omnia inde provenientia quorum valentiam eis assignabimus in excambium scilicet apud Sechesford duas libras de residuo census nostri et residuum in manerio de Cressigham sicut se poterit extendere secundum firmam quam Thomas archidiaconus predecessori nostro inde reddere consuevit salvo nobis vivario nostro et advocatione ecclesie que nobis reservaminus Si quid autem superfuerit in eodem manerio tenebunt id de nobis et successoribus nostris ad perpetuam feodi firmam reddendo inde quantum ad hoc pertinet secundum firmam quam Thomas archidiaconus solvit Si vero non plene fuerit perfectum excambium suum eisdem monachis in hoc manerio quod eis defuerit in alio competenti loco eis adimplebimus Acta fuit hec solempniter die veneris proxima ante ascensionem domini apud Geiwde pontificatus nostri anno quinto et hoc sigilli nostri et prioris Norwic[] appositione corroboramus