Charter Document - 00990173
Charter Number: | 00990173 |
---|---|
Cartulary Title: | The Charters of Norwich Cathedral Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement, Settlement |
Date: | 1211 |
Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Johannes Dei gratia Norwic[ensis] episcopus salutem in domino Noverit universitas vestra quod cum sepius emersissent questiones inter predecessores nostros et nos ex una parte et dilectos filios nostros priores et monachos Norwic[enses] ex alia parte super silva de Torp et exitibus eius ut omnis in futurum cesset materia dissensionis in formam pacis subscriptam consensimus Concessimus eisdem monachis quod silva de Torp et exitus silve communes sint nobis et illis salvis nobis et successoribus nostris in perpetuum warenna nostra et venatione eiusdem silve et salvo monachis bruerio suo quod separatim percipere consueverunt Fiet autem divisio hoc modo inter nos Monachi primo percipient unam arborem per liberationem forestarii nostri et visum nostri et sui et nos aliam postea eiusdem estimationis per visum eorundem Et monachi habebunt illam arborem cum ramis cortice cospellis radice et tota escaeta et nos nostram similiter Et si contigerit quod nos arbores nobis assignatas nolimus succidere monachi nichil juris sibi vendicare poterunt in arboribus illis Si malefactor aliquis interceptus fuerit inferens nobis dampnum de arboribus nobis assignatis vel de warenna vel venatione nostra satisfactio delinquentis ad nos ex integro spectabit et econverso satisfactio de arboribus assignatis monachis ad monachos et de bruerio suo separato Arbores bonis assignate signabuntur bis signo nostro et semel signo monachorum et arbores assignate monachis signabuntur semel signo nostro et bis signo monachorum Si nos alicui velimus dare vel vendere de nemore non licebit nobis nisi de arboribus specialiter nobis assignatis De communi nulli licebit dare vel vendere sine speciali licentia nostra nec monachis licebit aliquid de arboribus sibi assignatis dare vel vendere sed in usus suos necessarios et consuetos tamen convertere Silva custodietur per servientes nostros et monachorum ita tamen quod nos tamquam capud ecclesie habebimus summam custodiam Omnes exitus de nemore communi provenientes equaliter dimidia bimus scilicet herbagium pannagium pasturam bruerium turbarium fougerium sub boscum radices siccas placita foris facturas essarta [] omnia preter ea que superius excepta sunt Si velimus de nemore communi aliquid capere ad proprium opus nostrum licebit nobis ita tamen quod monachi tamen inde capient Ut autem hec nostra concessio et dispositio perpetuam optineant firmitatem presens scriptum sigilli nostri appositione communimus Hiis testibus magistro Rannulfus de Herpel magistro Roberto de Tiwe magistro Roberto de Bingeham Bartholomeo de Camera Ricardo de Mida Germano de Bradested Alano de Sancto Edmundo Matheo de Winterburn Anfrido de Dene Henrico filio Simeonis Johanne de Corner et multis aliis Data per manum nostram apud Cestr iiii idus Julii anno pontificatus nostri undecimo
Markups
Names Markup:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Johannes Dei gratia Norwic[ensis] episcopus salutem in domino Noverit universitas vestra quod cum sepius emersissent questiones inter predecessores nostros et nos ex una parte et dilectos filios nostros priores et monachos Norwic[enses] ex alia parte super silva de Torp et exitibus eius ut omnis in futurum cesset materia dissensionis in formam pacis subscriptam consensimus Concessimus eisdem monachis quod silva de Torp et exitus silve communes sint nobis et illis salvis nobis et successoribus nostris in perpetuum warenna nostra et venatione eiusdem silve et salvo monachis bruerio suo quod separatim percipere consueverunt Fiet autem divisio hoc modo inter nos Monachi primo percipient unam arborem per liberationem forestarii nostri et visum nostri et sui et nos aliam postea eiusdem estimationis per visum eorundem Et monachi habebunt illam arborem cum ramis cortice cospellis radice et tota escaeta et nos nostram similiter Et si contigerit quod nos arbores nobis assignatas nolimus succidere monachi nichil juris sibi vendicare poterunt in arboribus illis Si malefactor aliquis interceptus fuerit inferens nobis dampnum de arboribus nobis assignatis vel de warenna vel venatione nostra satisfactio delinquentis ad nos ex integro spectabit et econverso satisfactio de arboribus assignatis monachis ad monachos et de bruerio suo separato Arbores bonis assignate signabuntur bis signo nostro et semel signo monachorum et arbores assignate monachis signabuntur semel signo nostro et bis signo monachorum Si nos alicui velimus dare vel vendere de nemore non licebit nobis nisi de arboribus specialiter nobis assignatis De communi nulli licebit dare vel vendere sine speciali licentia nostra nec monachis licebit aliquid de arboribus sibi assignatis dare vel vendere sed in usus suos necessarios et consuetos tamen convertere Silva custodietur per servientes nostros et monachorum ita tamen quod nos tamquam capud ecclesie habebimus summam custodiam Omnes exitus de nemore communi provenientes equaliter dimidia bimus scilicet herbagium pannagium pasturam bruerium turbarium fougerium sub boscum radices siccas placita foris facturas essarta [] omnia preter ea que superius excepta sunt Si velimus de nemore communi aliquid capere ad proprium opus nostrum licebit nobis ita tamen quod monachi tamen inde capient Ut autem hec nostra concessio et dispositio perpetuam optineant firmitatem presens scriptum sigilli nostri appositione communimus Hiis testibus magistro Rannulfus de Herpel magistro Roberto de Tiwe magistro Roberto de Bingeham Bartholomeo de Camera Ricardo de Mida Germano de Bradested Alano de Sancto Edmundo Matheo de Winterburn Anfrido de Dene Henrico filio Simeonis Johanne de Corner et multis aliis Data per manum nostram apud Cestr iiii idus Julii anno pontificatus nostri undecimodate