Charter Document - 00990137
Charter Number: | 00990137 |
---|---|
Cartulary Title: | The Charters of Norwich Cathedral Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1187 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis Christi fidelibus as quos presens scriptum pervenerit Johannes Dei gratia Norwicensis episcopus salutem in domino Omnibus notum esse volumus nos ad honorem summe et individue Trinitatis concessisse et dedisse altari ecclesie sancte Trinitatis Norwic[ensis] tres marcas argenti annuatim de domo nostra lapidea de Linna reddendas quam edificavimus supra ripam maris juxta capellam sancti Nicholai versus occidentem Petrus autem filius Gaufridi filii Durandi de Oxonford et heredes sui quibus hanc domum de nobis et successoribus nostris et de predicto altari hereditarie tenenda concessimus predictum redditum annuatim persolvent scilicet unam marcam ad festum sancti Andree et unam marcam ad festum sancte Margarete ad inveniendum cereum qui ante idem altare ardeat diebus ac noctibus inperpetuum Preterea idem Petrus et heredes sui solvent de predicta domo nobis et successoribus nostris xii denarios annuatim ad terminos quibus redditus ville de Linna persolvi solet Idem etiam Petrus et heredes sui reservabunt nobis et successoribus nostris annuatim aditum cellariorum liberum que sunt in fronte illius domus versus orientem ad vina ibidem reponenda et alias emptiones quando opus fuerit Et ut hec nostra donatio firma permaneat eam presenti scripto et sigilli nostri appositione communimus Facta est hec donatio anno ab incarnatione domini MCLXXXVIJ Per hanc etiam cartam huius nostre donationis oblationem fecimus super altare sancte Trinitatis eodem anno in die assumptionis beate Marie virginis Testibus Thoma archidiacono Wymaro decano Gaufrido capellano magistro Reinerio magistro Jordano de Ros magistro Roberto de Waxton magistro Nicholao Thoma Britone magistro Ricardo de Stesh Lodowico decano Richero decano magistro Lamberto Roberto de Chipeham magistro Waltero de Calna
Markups
Names Markup:
Universis Christi fidelibus as quos presens scriptum pervenerit Johannes Dei gratia Norwicensis episcopus salutem in domino Omnibus notum esse volumus nos ad honorem summe et individue Trinitatis concessisse et dedisse altari ecclesie sancte Trinitatis Norwic[ensis] tres marcas argenti annuatim de domo nostra lapidea de Linna reddendas quam edificavimus supra ripam maris juxta capellam sancti Nicholai versus occidentem Petrus autem filius Gaufridi filii Durandi de Oxonford et heredes sui quibus hanc domum de nobis et successoribus nostris et de predicto altari hereditarie tenenda concessimus predictum redditum annuatim persolvent scilicet unam marcam ad festum sancti Andree et unam marcam ad festum sancte Margarete ad inveniendum cereum qui ante idem altare ardeat diebus ac noctibus inperpetuum Preterea idem Petrus et heredes sui solvent de predicta domo nobis et successoribus nostris xii denariosnumeral annuatim ad terminos quibus redditus ville de Linna persolvi solet Idem etiam Petrus et heredes sui reservabunt nobis et successoribus nostris annuatim aditum cellariorum liberum que sunt in fronte illius domus versus orientem ad vina ibidem reponenda et alias emptiones quando opus fuerit Et ut hec nostra donatio firma permaneat eam presenti scripto et sigilli nostri appositione communimus Facta est hec donatio anno ab incarnatione domini MCLXXXVIJdate Per hanc etiam cartam huius nostre donationis oblationem fecimus super altare sancte Trinitatis eodem anno in die assumptionis beate Marie virginis Testibus Thoma archidiacono Wymaro decano Gaufrido capellano magistro Reinerio magistro Jordano de Ros magistro Roberto de Waxton magistro Nicholao Thoma Britone magistro Ricardo de Stesh Lodowico decano Richero decano magistro Lamberto Roberto de Chipeham magistro Waltero de Calna