Charter Document - 00990118

Charter Document - 00990118


Charter Number: 00990118
Cartulary Title: The Charters of Norwich Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Petition
Date: 1145 - 1146
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universalis ecclesie summo pontifici Eugenio Ebrardus Norwicensis quondam episcopus nunc pauperibus Christi amore et desiderio adjunctus affectuosas in domino salutes et pro parvitate sua orationes Nimis querrarum Anglie discriminibus graviter coartatus episcopalis mense villas duas scilicet Blicling[] et Cressingeheham duobus militibus eius terre potentibus donavi ne reliquum episcopatu in direptionem prorsus deveniret mecum reputans quod eidem terrae quiete concessa et equitate omnia disponente in proprium eas conarer et possem revocare dominium Et quamvis eisdem militibus ad confirmationem earumdem terrarum scripta tradiderim sigillata sigillo meo et sigillo ecclesie Sciat tamen pro certo paternitas vestra me fecisse quicquid inde feci sine consilio et concensu et sine conscientia conventus et archidiaconorum De hoc siquidem anime mee grave timens periculum paternam clementiam vestram suppliciter deposco quatinus me de hac re absolvatis et de cetero vestra equitas ita disponat ut anime mee non sit nimis dampnosum et ecclesie Norwicensi sue possessiones restituantur Valeat sanctitas vestra

Source (click image below to view full size)