Charter Document - 00980175
Charter Number: | 00980175 |
---|---|
Cartulary Title: | The Chartulary of Cockersand Abbey of the Premonstratensian Order |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1261 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Anno domini mcclx primo ad Pascha facta est haec finalis concordia inter Henricum Abbatem et Conventum de Cokersand ex una parte et Henricum de Parva Carlton ex altera scilicet quod dictus Henricus dedit et concessit et hoc praesenti scripto confirmavit pro se et haeredibus suis inperpetuum pro bono pacis Deo et beatae Mariae [] unum mesuagium in praedicta villa de Carlton juxta mesuagio dictorum Abbatis et Conventus quod habent in escambio pro mesuagiis quae habuerunt de dono Ricardi filii Rogeri et Aviciae filiae suae sicut continetur in cartis quas inde habent et unam acram terrae arabilis in campis praedictae villae cujus medietas jacet juxta terram abbatis de Stanlowe ex parte australi juxta Littelowe et altera medietas jacet juxta terram ejusdem Abbatis ex parte aquilonis extendens se a capite orientali versus occidentem in liberam puram et perpetuam elemosinam pro salute animae suae patris sui et matris suae et omnium praedecessorum suorum et unam perticam prati juxta terram ejusdem Abbatis et Conventus de Cokersand de Holm de parva Karlton versus austrum cum toto prato de Redwalle extendente de Regali via versus aquilonem pro sexta decima parte prati de Helrecar pertinentis ad bovatam terrae quam habent de dono Ricardi filii Rogeri in eadem villa et sextam decimam partem tocius vasti pertinentis ad dictam villam de Karltona et terrae arabilis cum omnibus appruamentis suis quae post illam istam composicionem in praedicto vasto fieri possint excepto dictis Abbati et Conventui vasto de Haiholm sicut continetur in cartis suorum donatorum salvis tamen dicto Henrico et suis haeredibus appruamentis ante composicionem istam tempore suo et in tempore patris sui in eadem villa peractis tenend et habend dictis Abbati et Conventui et eorum successoribus inperpetuum libere quiete integre bene et in pace absque omni impedimento seu contadictione dicti Henrici et haeredum suorum cum libertatibus et eysiamentis ad praedictam villam pertinentibus praedictus vero Henricus et haeredes sui omnes praenominatas terras cum suis pertinenciis et cum mesuagiis et pratis secundum formam suprascriptam praedictis Abbati et Conventui et eorum successoribus contra omnes homines et feminas warentizabunt defendent inperpetuum et adquietabunt Et quia volunt ut omnia supra scripta fideliter et firmiter in posterum teneantur et ut perpetuam habeant firmitatem utraque pars huic scripto cyrographato sigillum suum apposuit alternatim Hiis testibus
Markups
Names Markup:
Anno domini mcclx primo ad Paschadate facta est haec finalis concordia inter Henricum Abbatem et Conventum de Cokersand ex una parte et Henricum de Parva Carlton ex altera scilicet quod dictus Henricus dedit et concessit et hoc praesenti scripto confirmavit pro se et haeredibus suis inperpetuum pro bono pacis Deo et beatae Mariae [] unum mesuagium in praedicta villa de Carlton juxta mesuagio dictorum Abbatis et Conventus quod habent in escambio pro mesuagiis quae habuerunt de dono Ricardi filii Rogeri et Aviciae filiae suae sicut continetur in cartis quas inde habent et unam acram terrae arabilis in campis praedictae villae cujus medietas jacet juxta terram abbatis de Stanlowe ex parte australi juxta Littelowe et altera medietas jacet juxta terram ejusdem Abbatis ex parte aquilonis extendens se a capite orientali versus occidentem in liberam puram et perpetuam elemosinam pro salute animae suae patris sui et matris suae et omnium praedecessorum suorum et unam perticam prati juxta terram ejusdem Abbatis et Conventus de Cokersand de Holm de parva Karlton versus austrum cum toto prato de Redwalle extendente de Regali via versus aquilonem pro sexta decima parte prati de Helrecar pertinentis ad bovatam terrae quam habent de dono Ricardi filii Rogeri in eadem villa et sextam decimam partem tocius vasti pertinentis ad dictam villam de Karltona et terrae arabilis cum omnibus appruamentis suis quae post illam istam composicionem in praedicto vasto fieri possint excepto dictis Abbati et Conventui vasto de Haiholm sicut continetur in cartis suorum donatorum salvis tamen dicto Henrico et suis haeredibus appruamentis ante composicionem istam tempore suo et in tempore patris sui in eadem villa peractis tenend et habend dictis Abbati et Conventui et eorum successoribus inperpetuum libere quiete integre bene et in pace absque omni impedimento seu contadictione dicti Henrici et haeredum suorum cum libertatibus et eysiamentis ad praedictam villam pertinentibus praedictus vero Henricus et haeredes sui omnes praenominatas terras cum suis pertinenciis et cum mesuagiis et pratis secundum formam suprascriptam praedictis Abbati et Conventui et eorum successoribus contra omnes homines et feminas warentizabunt defendent inperpetuum et adquietabunt Et quia volunt ut omnia supra scripta fideliter et firmiter in posterum teneantur et ut perpetuam habeant firmitatem utraque pars huic scripto cyrographato sigillum suum apposuit alternatim Hiis testibus