Charter Document - 00980108
Charter Number: | 00980108 |
---|---|
Cartulary Title: | The Chartulary of Cockersand Abbey of the Premonstratensian Order |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1272 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia Domini regis apud Lancastre a die Purificationis beate Marie in quindecim dies anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis quinquagesimo sexto coram Waltero de Helyun Johannis de Oketon Petro de Cestria et Willelmo de Northburgh justiciariis itinerantibus et aliis Domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus inter abbatem de Cokersand querentem et Robertum filium Gregorii de Winmerley et Aviciam uxorem ejus inpedientes de duobus toftis sex acris terre et una acra prati cum pertinentiis in Stalmyn unde placitum warantie carte sum monitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicti Robertus et Avicia recognoverunt predictum tenementum cum pertinentiis esse jus ipsius abbatis et ecclesie sue de Cokersand ut illud quod idem abbas et ecclesia sua predicta habent de dono predictorum Roberti et Avicie habendum et tenendum eidem abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte de predictis Roberto et Avicia et heredibus ipsius Avicie in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servicio et exactione inperpetuum Et predicti Robertus et Avicia et heredes ipsius Avicie warantizabunt acquietabunt et defendent eidem abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte totum tenementum predictum cum pertinentiis ut liberam puram et perpetuam elemosinam absque aliquo servicio inde faciendo contra omnes homines inperpetuum Et idem abbas recepit predictos Robertum et Aviciam et heredes ipsius Avicie in singulis beneficiis et orationibus que decetero fient in ecclesia sua predicta inperpetuum