Charter Document - 00980070

Charter Document - 00980070


Charter Number: 00980070
Cartulary Title: The Chartulary of Cockersand Abbey of the Premonstratensian Order
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Lease
Date: 1271
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus presens scriptum visuris vel audituris quod ego Helena Domina de Stalmyn permissione et concessione Willelmi de Camera sponsi mei cum ad me pertineat de jure tradidi et concessi in tota vita mea Abbati et Conventui de Cokersand totam terram que me contingebat in Campo qui vocatur Yarsemure in territorio de Stalmyn scilicet quatuor landas et dimidiam per particulas jacentes et unam acram super Harefurlonge extendentem unum Caput apud orientem et aliud occidentem habenda et tenenda cum omnibus pertinentiis suis et libertatibus dictis Abbati et Conventui usque ad finem vite mee ita quod nec ego Helena nec dictus Willelmus sponsus meus nec aliquis alius in tota vita mea aliquid de predicta terra exigere valeamus Pro hac autem concessione et dimissione dederunt mihi dicti Abbas et Conventus unam marcam Argenti pre manibus Et ego dicta Helena una cum dicto Willelmo sponso meo dictam terram cum omnibus pertinentiis suis liberavi ab omni exaccione et demanda dictis Abbati et Conventui usque ad finem vite mee tenemur warantizare In hujus rei testimonium tam ego dicta Helena quam dictus Willelmus maritus meus huic scripto sigilla nostra apposuimus Testantibus Alano de Singilton Henrico de Haidoc Galfrido de Hacunshou Willelmo de Eccliston Rogero de Stainole Johanne de Lailond Alano de Hacunshou et aliis Datum in Septimana Pentecoste Anno Gracie MCCLXXJ

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Notum sit omnibus presens scriptum visuris vel audituris quod ego Helena Domina de Stalmyn permissione et concessione Willelmi de Camera sponsi mei cum ad me pertineat de jure tradidi et concessi in tota vita mea Abbati et Conventui de Cokersand totam terram que me contingebat in Campo qui vocatur Yarsemure in territorio de Stalmyn scilicet quatuor landas et dimidiam per particulas jacentes et unam acram super Harefurlonge extendentem unum Caput apud orientem et aliud occidentem habenda et tenenda cum omnibus pertinentiis suis et libertatibus dictis Abbati et Conventui usque ad finem vite mee ita quod nec ego Helena nec dictus Willelmus sponsus meus nec aliquis alius in tota vita mea aliquid de predicta terra exigere valeamus Pro hac autem concessione et dimissione dederunt mihi dicti Abbas et Conventus unam marcam Argenti pre manibus Et ego dicta Helena una cum dicto Willelmo sponso meo dictam terram cum omnibus pertinentiis suis liberavi ab omni exaccione et demanda dictis Abbati et Conventui usque ad finem vite mee tenemur warantizare In hujus rei testimonium tam ego dicta Helena quam dictus Willelmus maritus meus huic scripto sigilla nostra apposuimus Testantibus Alano de Singilton Henrico de Haidoc Galfrido de Hacunshou Willelmo de Eccliston Rogero de Stainole Johanne de Lailond Alano de Hacunshou et aliis Datum in Septimana Pentecoste Anno Gracie MCCLXXJdate