Charter Document - 00980062

Charter Document - 00980062


Charter Number: 00980062
Cartulary Title: The Chartulary of Cockersand Abbey of the Premonstratensian Order
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1271
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Noverint universitas fidelium quod cum Dominus Radulfus de Truno Prior Lancastrie tam titulo Domini Abbatis Sagiensis sibi specialiter commisso quam auctoritate ecclesie sue de Pulton ad dispersa si qua fuerint colligenda et super hiis modis quibus dictis abbacie Sagiensi et ecclesie de Pulton utilius esse decreverit paciscendum constitutus decimam parochialem de quadam pastura in parochia memorate ecclesie de Pulton inter Colecros et exteriorem foveam occidentalem versus Preshou que vocatur Stocpul quam quidem pasturam abbas et conventus de Cokersand ex collacione domini johannis de Hacunshou et Galfridi filii ejus obtinuerunt ab ipsis abbate et conventu postularet die jovis in vigilia circumcisionis Domini anno gratie MCC septuagesimo primo inter predictos Dominum priorem et abbatem et conventum ita convenit quod remissis ex parte dicti Domini prioris dispendiis inde retro habitis dicti abbas et conventus de Cokersand xviij denarios ad Festum Sancti Michaelis nomine decime predicte ecclesie de Pulton pro predicta pastura annuatim persolvent inperpetuum ita insuper quod si dicti abbas et conventus dictam pasturam futuris temporibus colere voluerint dicta ecclesia de Pulton decimam garbarum tocius culture quam in ipsa pastura fecerint plenaria percipiet una cum xviij denariis annuis supradictis Et ut composicio inperpetuum irrefragabiliter a partibus teneatur utraque pars huic scripto hinc inde sigillum suum apposuit Cum testibus []

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Noverint universitas fidelium quod cum Dominus Radulfus de Truno Prior Lancastrie tam titulo Domini Abbatis Sagiensis sibi specialiter commisso quam auctoritate ecclesie sue de Pulton ad dispersa si qua fuerint colligenda et super hiis modis quibus dictis abbacie Sagiensi et ecclesie de Pulton utilius esse decreverit paciscendum constitutus decimam parochialem de quadam pastura in parochia memorate ecclesie de Pulton inter Colecros et exteriorem foveam occidentalem versus Preshou que vocatur Stocpul quam quidem pasturam abbas et conventus de Cokersand ex collacione domini johannis de Hacunshou et Galfridi filii ejus obtinuerunt ab ipsis abbate et conventu postularet die jovis in vigilia circumcisionis Domini anno gratie MCC septuagesimo primodate inter predictos Dominum priorem et abbatem et conventum ita convenit quod remissis ex parte dicti Domini prioris dispendiis inde retro habitis dicti abbas et conventus de Cokersand xviij denariosnumeral ad Festum Sancti Michaelis nomine decime predicte ecclesie de Pulton pro predicta pastura annuatim persolvent inperpetuum ita insuper quod si dicti abbas et conventus dictam pasturam futuris temporibus colere voluerint dicta ecclesia de Pulton decimam garbarum tocius culture quam in ipsa pastura fecerint plenaria percipiet una cum xviij denariisnumeral annuis supradictis Et ut composicio inperpetuum irrefragabiliter a partibus teneatur utraque pars huic scripto hinc inde sigillum suum apposuit Cum testibus []