Charter Document - 00980019
Charter Number: | 00980019 |
---|---|
Cartulary Title: | The Chartulary of Cockersand Abbey of the Premonstratensian Order |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Memorandum |
Date: | 1270 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Memorandum quod assisa arrainiata et capta fuit Inter abbatem et Conventum et Dominum Ricardum Le Butiler apud Lancastram in crastino decollacionis Sancti Johannis baptistae Anno Gratiae Millesimo Ducentesimo septuagesimo coram Domino Johanne de Oketon Justiciario et Magistro Ada de Waleton sibi associato et adjudicata nobis est tota terra per suprascriptas divisas scilicet de capite de Pylin linealiter inter Scytholm et austrum Par le Heeg usque ad capud del Westpul Isti fuerunt in assisa jurati scilicet Dominus Henricus de Lee Dominus Thurstanus de Holand Dominus Alanus de Wyndul Dominus Adam de Holand Dominus Willelmus de Heton Milites Willelmus de Singilton Jacobus de Pulton Willelmus de Etheliston Willelmus filius Simonis de Bothelton Willelmus de Bolde Ricardus Travers de Quiston Henricus de Scaresbrec et in crastino memoratae diei nobis saisinam dederunt