Charter Document - 00970538
Charter Number: | 00970538 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Dale Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1263 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Robertus de Ferrariis filius et heres domini Willelmi de Ferar[] quondam comitis Derbeye omnibus et singulis ballivis suis ministris et aliis fidelibus suis salutem in domino Quoniam abbaciam de Parcho Stanl[] et loca sua et res suas et omnia ad ipsam pertinencia in nostram custodiam et protectionem suscepimus et ea tanquam nostra dominica volumus custodiri ideo vobis mandamus firmiter precipientes quatenus cum ab abbate seu canonicis domus supradicte vel ab eorum aliquo fueritis requisiti in agendis suis et negociis promovendis libertatibus servandis et eorum indempnitatibus custodiendis singuli vestrum ita viriliter assistatis quod solicitudinem nostram in hac parte merito possimus habere recomendatam Quia quicquid predictis canonicis vel eorum aliquo feceritis nobis id ipsum factum esse reputabimus Valete Dat[] apud Totebyri in vigilia apostolorum Philipi et Jacobi anno regni regis Henrici filii regis Johannis xl septimo
Markups
Names Markup:
Robertus de Ferrariis filius et heres domini Willelmi de Ferar[] quondam comitis Derbeye omnibus et singulis ballivis suis ministris et aliis fidelibus suis salutem in domino Quoniam abbaciam de Parcho Stanl[] et loca sua et res suas et omnia ad ipsam pertinencia in nostram custodiam et protectionem suscepimus et ea tanquam nostra dominica volumus custodiri ideo vobis mandamus firmiter precipientes quatenus cum ab abbate seu canonicis domus supradicte vel ab eorum aliquo fueritis requisiti in agendis suis et negociis promovendis libertatibus servandis et eorum indempnitatibus custodiendis singuli vestrum ita viriliter assistatis quod solicitudinem nostram in hac parte merito possimus habere recomendatam Quia quicquid predictis canonicis vel eorum aliquo feceritis nobis id ipsum factum esse reputabimus Valete Dat[] apud Totebyri in vigilia apostolorum Philipi et Jacobi anno regni regis Henrici filii regis Johannis xl septimodate