Charter Document - 00970153
Charter Number: | 00970153 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Dale Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement, Settlement |
Date: | 1300 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal, Lunar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod cum contencio mota fuit inter viros religiosos fratrem Johannem de Lync[] abbatem de la Dale et ejusdem loci conventum ex parte una Hugonem de Haregreve ex altera super agistamento et communa pasture in villa de Alwoldeston[] in quodam loco qui vocatur le holm[] et super communa pasture in quodam alio loco qui vocatur Stodwelleflat communicandi post blada levata in eadem villa predicta contencio consilio amicorum habito in hunc modum conquievit videlicet quod predictus Hugo pro se et heredibus suis remisit et quietum clamavit predictis abbati et conventui et successoribus suis totum jus ei clamium quod habuit vel habere potuit in agistamento pasture in predicto loco qui vocatur le holm salva tamen predicto Hugoni et heredibus suis communa pasture in predicto loco le holm[] secundum quantitatem liberi tenementi sui quod habuit die confeccionis presencium in dominico scilicet pro qualibet bovata terre sex averia prout alii liberi tenentes ejusdem ville habent in predicta communa et salvis dictis Hugoni et heredibus suis si de cetero possint perquirere aliqua tenementa per bovatas integras vel per dimidiam bovatam terre in dicta villa de Alwoldeston[] quod habeant communam in dicto loco de Holm[] quantum pertinet ad tenementa illa Preterea predictus Hugo concessit pro se et heredibus suis sive assignatis predictis abbati et conventui et eorum successoribus quod possunt inclaudere et in seperalitate tenere predictam placeam que vocatur Stocwellflat[] et inde omnimodum commodum suum facere pro voluntate sua sine inpedimento vel calumpnia predicti Hugonis vel heredum suorum inperpetuum ita quod si averia dicti Hugonis per defaltam clausture racionabilis intraverint in dicto loco le Stokwelleflat[] racionabiliter deliberentur Remisit eciam dictus Hugo pro se et heredibus suis et relaxavit dictis abbati et conventui omnimodas acciones querelas et demandas quoquomodo contingentes a principio mundi usque diem confeccionis presencium In cujus rei testimonium partes hiis scriptis in modum cirograffi confectis sigilla sua alternatim apposuerunt Hiis testibus [] Datum apud Derby die lune proxima ante festum sancti Bartholomei apostoli anno regni regis Edwardi filii regis Henrici vicesimo octavo